excusatur quod ingressus est, praedicatur quod elapsus est nec pluris fecit uestimenta corporis quam animi castimoniam. reliquit tamquam non sua quae adultera suis manibus detinebat et aliena iudicauit quae tactu inpudicae potuerant conprehendi. magnus tamen uir, qui uenditus seruile nesciuit ingenium, adamatus non redamauit, rogatus non adquieuit, conprehensus aufugit, qui cum ab uxore domini conueniretur, teneri ueste potuit, non potuit animo capi ac ne ipsa uerba diu quidem passus contagium iudicauit, si diutius moraretur, ne per manus adulterae libidinis incentiua transirent. itaque uestem exuit, crimen excussit et relictis quibus tenebatur exuuiis spoliatus quidem, sed non nudus aufugit, quia erat tectior indumento pudoris; non est enim nudus nisi quem culpa nudauerit. denique in superioribus habemus quod Adam, posteaquam dei mandata praeuaricatione deseruit et peccati grauis aera contracxit, nudus erat. unde et ipse ait: uocem tuam audiui in paradiso et timui, quia nudus su m, et abscondi me. intellexit enim esse se nudum, qui infulas diuinae protectionis amiserat. et ideo latebat, quia uestem fidei non habebat, quam utique praeuaricando deposuit. magnam rem uides. ille nudus erat, qui tunicam non amisit: iste nudus non erat, qui uestimentis se exuit, quae in manibus adulterae dereliquit. eadem scriptura illum nudum adseruit, hunc abnuit. et ideo expoliauit iste se potius quam nudauit, qui incorrupta uirtutum uestimenta seruabat, expolians se ueterem hominem cum actibus eius, ut indueret nouum, qui secundum imaginem creatoris in agnitione renouatur : ille autem nudus remansit, qui se iterum uestire non potuit singulari spolio uirtutis exutus, unde pelliciam accepit tunicam, quia peccator habere non poterat spiritalem. reliquit igitur uestimenta Ioseph et nudauit adulterae inuerecundiam, quae postea latere non potuit. Denique exiuit foras et ipsa adulterii sui temptamenta uulgauit exaltans uocem suam, eo quod relictis uestibus Hebraeus aufugerat. ipsa igitur quod debuerat celare prodebat, ut conposito crimine laederet innocentem. iustus autem accusare non nouit et ideo inpune hoc inpudica faciebat. illam igitur uere exutam dixerim, etiam aliena uestimenta seruantem. quae omnia amiserat uelamine castitatis, illum satis ornatum, satis defensum, cuius uox non audiebatur et innocentia loquebatur. sic Susanna postea, dum tacet in iudicio, melius est locuta oraculo et ideo prophetae meruit defensionem, quae propriae uocis non quaesiuit auxilium. illum ergo beatiorem dixerim, cum in carcerem mitteretur, quia subibat pro castitate martyrium. bonum enim munus pudicitia, sed minoris meriti, cum periculum non habet; ubi uero etiam salutis periculo defenditur, ibi plenius coronatur. inaudita causa, inexplorata fide ueri tamquam reus criminis in carcerem Ioseph mittitur, sed eum dominus nec in carcere deserebat. non turbentur innocentes, cum falsis criminibus adpetuntur, cum oppressa iustitia truduntur in carcerem. uisitat deus et in carcere suos, et ideo ibi plus est auxilii, ubi plus periculi. sed quid mirum si uisitat Christus in carcere positos, qui ipsum se in suis in carcere clausum esse memorauit. sicut habes scriptum: in carcere eram, et non uenistis ad me? quo non penetrat diuina misericordia? inuenit Ioseph huiusmodi gratiam, ut qui fuerat clausus in carcere ipse potius carceris claustra seruaret, cederet munere clauicularius, inclusos omnes potestati eius committeret. itaque non solum Ioseph carcerem non sentiebat, sed etiam alios quoque carceris leuabat aerumna. Huius igitur iniuriae auctor mulier et spadones sunt: sed mulier est Aegyptiarum, quae procaces cum uiris solent miscere sermones, lacessere uerecundos, refugientes insequi, pudentes perurguere. cum uitia sua non posset defendere, innoxios criminabatur perfidiam admiscens perfidiae, aliena tenens, alios ipsa condemnans, modum nullum ponens furori. quae enim causa crudelitatis nisi quod cupiditatibus suis obsisti uidebat et desideria sua uetita adsensione fraudari? en propter quod aperiatur carcer, ut suscipiat innocentes, soluantur catenae reis, ut inponantur fidelibus, dimittantur ueritatis adulteri, ut includatur qui adulterium fidei recusauit.