habent igitur unde glorientur originis seruuli; seruiuit et Ioseph. habent unde se consolentur qui ex libertate in seruitutem aliqua necessitate uenerunt. habent quod imitentur, ut discant condicionem se mutare posse, non mores, esse et in uernaculis libertatem et in seruitute constantiam. habent etiam domini quod per seruulos bonos sperent. Abraham filio per uernaculum inuenit uxorem. benedixit dominus domum Aegyptii propter Ioseph, et facta benedictio domini in toto censu eius et in domo et in agris. et conuertit inquit [ei] omnia quaecumque erant illi in manus Ioseph. aduertimus quod ea quae domini gubernare non poterant seruuli gubernauerunt. Sed quid de priuata domo dispositiones eius seruuli adstruam, qui rexit imperium? plus tamen est quod ipse ante se rexit et, cum esset decorus aspectu et speciosus facie ualde, uenustatem sui uultus non ad alienam diriuauit iniuriam, sed ad suam seruauit gratiam, hoc se pulchriorem ratus, si non dispendio castitatis, sed cultu pudoris speciosior probaretur. illum esse uerum decorem, qui non alienos oculos caperet nec fragiles mentes uulneraret, sed iudicia adquireret uniuersorum fraudi nullis futurus, laudi sibi. iam si qua petulantibus aspexit oculis, crimen est solius quae male uidit, non huius qui male nollet uideri, nec in eo quod uisus est culpa est. non erat in potestate seruuli ut non uideretur: maritus debuit cauere uxoris oculos. si ille nihil timebat de coniuge, arbitrabatur iste testimonium esse castimoniae, non remissionem incuriae. discant tamen etiam uiri cauere oculos feminarum; adamantur et qui nolunt amari. denique adamatus est Ioseph, qui amantem contemneret. et bene excusauit eum scriptura dicens: inmisit oculos uxor domini eius in Ioseph, hoc est: non ipse se ostentauit nec cepit incautam, sed illa retia sua misit et indagine sui capta est, laqueos suos sparsit et suis haesit uinculis. dixit autem illi: dormi mecum. prima adulterae oculorum tela sunt, secunda uerborum, sed qui non capitur oculis potest uerbo resistere. suppetit defensio, ubi adhuc liber affectus est. ideo scriptum est quia ille noluit. primum igitur mentis congressione superauit tamquam scuto animi inruentem repellens, deinde sermonem tamquam hastam uibrauit, ut se illa reuocaret. et dixit uxori domini sui. recte uxor domini, non ipsa domina dicitur, quae non potuit extorquere quod uoluit impetrare. nam quomodo domina, quae dominandi non habebat effectum, quae disciplinam dominae non tenebat, quae seruulis libidinis incentiua praestabat? ille dominus, qui amantis non excepit faces, qui lenocinantis uincula non sensit, quem nulla mortis formido perterruit, qui maluit liber criminis mori quam potentiae criminosae eligere consortium. ille liber qui turpe credidit uicem gratiae non referre. denique non ut meticulosus excusat: nec tamquam periculi timidus cauet, sed tamquam beneficii erilis et innocentiae suae debitor fugit crimen ingrati peccatique labem et culpae contagium quasi iustus horrescit. tertium spiculum adultera interpellandi adsiduitate uibrabat, sed Ioseph non audiebat eam. habes post prima uerba quid caueas. non solum lubrica, sed etiam procax inportuna petulans est libido, nec habet quod uereatur adultera. quae dispendia pudoris prima non doluit insidiatur, ut capiat. Denique officii sui et commissi muneris ingressum gratia remotis arbitris ac domesticis adprehendit eum dicens: dormi mecum. excusatur Ioseph scripturae testimonio, quia commissum a domino deserere nequibat obsequium. non enim satis est quod securus sui domus interiora quasi qui capi non posset ingressus est: iustus debuit prouidere, ne furenti copiam daret et eius illa peccato periret. sed qui aduersari sibi domini sui uidebat uxorem neclecti officii etiam a domino cauere debebat offensam. simul adhuc sermonis, non conprehensionis putabat audaciam.