Non ergo tanto somnio patriarcha non credidit, qui utrumque pariter gemino prophetabat oraculo, ut et personam iusti repraesentaret et populi, quod dei filius uenturus esset in terras, qui et diligeretur a iustis et negaretur a perfidis. uidebat igitur futurae incarnationis mysteria, qui filium mittebat ad fratres, ut uideret si recte sunt oues. quas oues deus in illo iam tunc patriarchae studio requirebat nisi eas, de quibus ipse dominus Iesus in euangelio dixit: non ueni nisi ad oues perditas domus Istrahel? et misit inquit in Sychem, quod interpretatione dicitur umerus siue dorsum, hoc est ad eos qui non conuerterentur ad dominum, sed fugientes a facie eius se auerterent, quod est proprie peccatoris; exiit enim Cain a facie dei, et propheta dicit: pones eos dorsum. iustus autem non se auertit a domino, sed occurrit dicens: oculi mei semper ad dominum. et Esaias dicenti domino: quem mittam? sponte se obtulit dicens: ecce ego. et Symeon expectauit, ut uideret Christum dominum, et, posteaquam uidit, quoniam remissorem peccatorum et totius mundi uiderat redemptorem, quasi leuatus a peccato poposcit usu carnis huius absolui dicens: nunc dimitte, domine, seruum tuum, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. et Zacchaeus hinc primum suae praerogatiuam commendationis inuenit, quod in arborem, ut Christum uideret, ascendit. ergo Ioseph a patre est missus ad fratres, ab illo magis patre, qui filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, ab illo patre, de quo scriptum est: deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati. Et errabat, inquit, Ioseph, quia fratres suos inuenire non poterat. non inmerito errabat, qui quaerebat errantes; eos enim agnoscit dominus qui sunt ipsius. denique et Iesus fatigatus ex itenere sedebat super puteum. fatigabatur, qui non inueniebat dei populum, quem quaerebat; exierat enim a facie domini. qui enim culpam sequitur exit a Christo. peccator exit, iustus intrat. denique Adam se peccator abscondit, iustus autem dicit: intret oratio mea in conspectu tuo. inuenit autem fratres suos Ioseph in Dothaim, quod significat defectionem. ubi est enim nisi in defectione qui deum deserit? nec mirum si deficiebant qui non audiebant dicentem: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. uenit igitur Ioseph in Dothaim, et praeuiderunt illum de longe uenientem, antequam adpropiaret ad illos, et insaeuiebant, ut occiderent eum. merito longe erant qui erant in defectione et ideo insaeuiebant, quia iis non adpropiauerat Christus. nam si adpropiasset iis typus Christi, fratrem utique dilexissent; sed prope esse non poterant qui parricidium cogitabant. ecce inquit somniator ille uenit. nunc ergo uenite occidamus illum. nonne haec uerba dicebant qui de parricidiali sacrilegio cogitabant, sicut Solomon de ipsis ait: tollamus iustum, quia inutilis est nobis? et addiderunt in Genesi: et uidebimus quid erunt somnia eius. hoc scriptum est de Ioseph, conpletum est de Christo, quando ludaei in eius passione dixerunt: si rex Istrahel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. confidit in deum: liberet nunc eum, si ulteum. numquid et ipsi fratres tam impii, ut fratrem occiderent? et unde tantorum merita patriarcharum, ut lex tribus totius plebis eorum uocabulis designaret? quomodo conueniunt pietatis nomina et sceleris insignia? sic etiam isti typo populi, non animi sui uitio laborabant. inde omnis inuidia, inde parricidii meditatio: inuidia per figuram, pietas per adfectum.