Illi igitur emunt Christum, qui bonos odores deferunt, thymiama, quo adolent altaria piae mentis, unde et Dauid graece ait: κατευθυνθήτω ἡ προσευχή μου ὡς θυμίαμα ἐνώμιόν σου, resinam quoque, qua marmora confracta sociantur. est resina spiritalis, quae fracturam animae tuae solidet et diuulsa conectat, resoluta constringat. haec enim spiritalis resina conroborat et quaedam conminuta animae membra conponit, ut sine offensione socientur. denique Hieremias hanc quaerit, ut Babyloniam curet sanare, si possit, dicens: accipite resinam conruptioni eius, si quo modo sanabitur. curauimus Babyloniam, nec sanata est. non est sanata synagoga, quia resina ista migrauit ad ecclesiam. ideo ex Galaad ueniebant negotiatores, hoc est de possessione uel incolatu testimonii merces suas ad ecclesiam transferentes, ut gentium peccata resina ista curaret. de quibus dicitur: conualescite, manus dimissae et genua dissoluta. fides sincera resina est. hanc adhibebat Petrus, cum diceret clodo: in nomine Iesu Christi Nazaraei surge et ambula. meritoque surrexit et ambulauit. hanc habebat, cum diceret paralytico: Aeneas, sanat te dominus Iesus: surge et sterne tibi. et surrexit et strauit sibi. hanc habebat, cum diceret mortuae: surge in nomine domini nostri Iesu Christi. et defuncta surrexit. huius resinae temperamento lapides illi, de quibus potens est deus resuscitare filios Abrahae, conpaginantur. huius resinae medi camento claudus erigitur, paralyticus reformatur, mortua resuscitatur. illud quoque quod haedi sanguine resperserunt tunicam eius uidetur significare, quoniam falsis testimoniis adpetentes in inuidiam deduxere peccati omnium peccata donantem. nobis agnus est, illis haedus. nobis agnus dei occisus est, quibus abstulit peccata mundi: illis haedus, quorum aceruauit errores, delicta cumulauit. ideoque ait: inplete mensuram patruum uestrorum. meritoque Iacob posteritatis suae deplorans dispendia quasi pater filium flebat amissum, quasi propheta lugebat interitum Iudaeorum. denique scidit etiam uestimentum suum, quod in passione domini Iesu factum legimus a principe sacerdotum, in quo esset non priuata persona, sed publici munus officii. et uelum templi scissum est, ut profanata mysteria, nudatum populum salutaribus indumentis, diuisum regnum talibus manifestaretur insignibus destruendum, quia omne regnum diuisum facile destruetur. et uere diuisum, quando id quod erat Christi coepit esse iam diaboli. neque enim poterant indiuisi manere qui a patre filium separabant. Uenditus est ergo Ioseph, ductus in Aegyptum, emptus a praeposito coquorum. non otiosa persona, quae cruda ciborum coqueret, ut epularentur animi fidei suauitate; nullus enim cibus scientia et doctrina dulcior. erat ante in Aegypto cruda perfidia, quam nullus diuinae cognitionis ardor et uerae scientiae cupiditas nulla molliuerat, non eloquia domini ignita decocserant. uenditus est autem Ioseph in Aegypto, quia Christus uenturus erat ad eos quibus dictum est: peccatis uestris uenditi estis et ideo suo sanguine redemit quos propria peccata uendiderant. sed uenditus Christus condicionis susceptione, non culpae peccati pretio non tenetur, quia peccatum ipse non fecit. pretio igitur nostrum debitum, non sua aera contraxit, chirographum sustulit, faeneratorem remouit, exuit debitorem: unus exoluit quod ab omnibus debebatur. non licebat nobis exire seruitio. suscepit hoc ille pro nobis, ut seruitutem mundi repelleret, libertatem paradisi restitueret, gratiam nouam consortii sui honore donaret. hoc de mysterio. ceterum quod ad moralem pertinet locum, quia omnes saluos uult fieri dominus deus noster, dedit etiam per Ioseph his qui sunt in seruitute solacium, adtribuit magisterium, ut discerent etiam in ultima condicione posse mores esse superiores nec ullum statum inmunem esse uirtutis, si animus se uniuscuiusque cognoscat, carnem seruituti subditam esse, non mentem multosque seruulos esse dominis liberiores, si in seruitute positi a seruilibus putent operibus abstinendum. seruile est omne peccatum, libera est innocentia. unde et dominus ait: omnis qui facit peccatum seruus est peccati. quomodo enim non seruus auarus omnis, qui pro exiguo pecuniae lucello se ipsum auctionatur? timet omnia ne congesta amittat qui non utenda congessit, maiore periculo seruaturus quo maiora quaesiuit. quomodo non mendicus cui sunt parua quae possidet? nam etsi mihi diues uideatur, sibi eget, nec testimoniis sua uota solatur qui quod optat nescit credere. quomodo autem non et ille seruus qui subditus libidini est? primum suis ardet incendiis et pectoris sui facibus exuritur. quibus recte dicit propheta: ambulate in lumine ignis uestri et in flamma, quam accendistis. suscipit omnes metus, insidiatur somno singulorum, ut unius cupiditate potiatur, fit seruus omnium. seruit igitur ac miseram quidem seruitutem qui ipse sibi dominos facit, ipse uult habere quos timeat; nihil enim tam speciale seruitutis est quam semper timere. ille uero in quauis condicione seruitii semper liber qui amore non capitur, auaritiae uinculis non tenetur, metu criminis non alligatur, qui securus spectat praesentia, quem futura non terrent. nonne tibi uidetur iste in seruitute dominari, ille autem in libertate seruire ? seruiebat Ioseph, regnabat Pharao: beatior huius seruitus quam regnum illius. denique tota Aegyptus conlapsa esset fame, nisi regnum suum consilio seruuli subdidisset.