Denique Ruben et Iudas germanitatis pia iura seruantes de manibus eorum liberare eum cupiebant, meritoque Iudas paterna benedictione praefertur, cum dicitur ei: adorabunt te filii patris tui. catulus leonis Iuda et ipse expectatio gentium. quod utique soli conuenit Christo, cui repositum fuit ut adoraretur a fratribus et expectaretur a gentibus, lauaret in uino stolam suam proprii corporis passione, quia carnem suam nulla peccati labe maculauit. Aser quoque non utique sibi conuenire credebat Aser, pinguis eius panis et ipse Aser cum principibus. quid uero ipse Ioseph, cui dictum est: filius ampliandus meus Ioseph, filius ampliandus meus, zelatus filius meus, filius meus adulescentior, ad me reuertere, in quem consilium conferentes maledicebant, in quo benedictio praeualuit super benedictiones montium manentium et desideriis collium aeternorum, quem significari in se intellegebat nisi illum qui omnium merita supereminens supra omnium desideria sanctorum inmensae teneret apicem potestatis, quem uoto nullus aequaret? conpensatur ergo in patriarchis inuidia per gratiam, qui et excusantur a culpa et reuelationis munere consecrantur. non enim tam culpabile est dixisse quae plebis sunt quam beatum uidisse quae Christi sunt. subierunt personam peccatoris populi, ut acciperent gratiam domini redemptoris. certe culpam aboleuit gratia, gratiam culpa non minuit. et ut agnoscamus omne hoc de populo et de domino Iesu esse mysterium, uenite inquit uendamus Ioseph Ismahelitis. quid interpretationis habet nomen Ioseph nisi quod diuinam gratiam significet et expressionem dei summi? quis igitur uenditur nisi ille qui, cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens? neque enim nos eum emissemus, nisi uendidissent eum sui. male uendiderunt, peius emerunt. uendiderunt negotiatoribus, bonum odorem emerunt a proditoribus; uendidit enim Iudas, emerunt Ismahelitae, qui significantur Latina interpretatione odio habentes deum suum. ideo alibi uiginti, alibi uiginti et quinque aureis, alibi triginta inuenimus emptum Ioseph, quia non omnibus unius aestimatione pretii ualet Christus. aliis minus, aliis amplius. fides ementis incrementum est mercis. religiosiori pretiosior deus, peccatori pretiosior est redemptor. pluris et illi ualet qui plus habet gratiae. sed etiam cui multa donata sunt pluris ualet, quia cui plus remissum est plus diligit, sicut ipse dominus in euangelio pronuntiauit de illa muliere, quae super eius pedes effudit unguentum et lacrimis lauit et capillis suis tersit et osculis siccauit, de qua ait ad Simonem: propter quod dico tibi: remissa sunt ei peccata eius multa, quoniam dilexit multum. cui autem minus dimittitur minus diligit. interdum diuersitates pretii non solum quantitatis habent, sed etiam numeri expressionem, sicut habes de unguento, quod ad sepeliendum se dominus fusum esse memorauit, 〈ut〉 scriptum dicente Iuda: potuit hoc ueniri denariis trecentis, quo numero non quantitatis, sed significatio crucis uidetur expressa. ita hic quoque diuersitas uel uiginti uel triginta aureorum uel argenteorum habet uel geminatae uel trinitae perfectionis indicium. nam uiginti quinque aurei iubelaei, qui est remissionis numerus, significant pretiosissimam portionem. hic quoque, ut dominicae figuram passionis aduertas, ait Iudas patriarcha: tradamus Ioseph Ismahelitis; manus autem nostrae non sint iniectae super eum. et bene superius dixerat: manus autem nolite inferre ei, quod Iudaei in domini passione dixerunt: nobis non licet interficere quemquam, ut sermo Iesu inpleretur significans qua morte moriturus esset. iam tunc ergo crucis futurae figurabatur insigne, simul et quod exutus est tunica, id est carne, quam adsumpsit, exutus est decora diuersitate uirtutum. ergo tunica eius, id est caro, non diuinitas cruentata est et indumentum ei carnis, non inmortalitatem uitae auferre potuerunt. hanc tunicam Iudaeicae bestiae cruentauerunt, illae de quibus dicit: ecce ego mitto uos sicut agnos inter lupos. quod autem lacus siccus erat, quid mirum si Iudaeorum lacus aquam non habet, qui dereliquerunt fontem aquae uiuae et fecerunt sibi contritos lacus? et ut scias uerum hoc esse mysterium, ipse de se dominus ait: posuerunt me in lacu inferiori, in tenebris et in umbra mortis.