Instruimur igitur qualis esse debeat affectus parentum filiorumque gratia. amare liberos dulce et inpensius amare praedulce, sed frequenter amor ipse patrius, nisi moderationem teneat, nocet liberis, si aut nimia indulgentia dilectum resoluat aut praelatione unius ceteros ab adfectu germanitatis auertat. plus adquiritur filio, cui fratrum adquiritur amor. haec praeclarior munificentia patrum, haec ditior hereditas filiorum. iungat liberos aequalis gratia, quos iuncxit aequalis natura. lucrum pietas nescit pecuniae, in quo pietatis dispendium est. quid miraris si propter fundum aut domum oriuntur inter fratres iurgia, quando propter tunicam inter Iacob sancti filios exarsit inuidia? quid ergo? reprehendendus Iacob, quia praeferebat unum ceteris? sed nec libertatem possumus auferre parentibus, ne eos plus diligant quos plus credant mereri. nec filiis resecare debemus studium plus placendi. denique et Iacob illum plus amabat, in quo maiora uirtutum insignia praeuidebat, ut non tam filium pater praetulisse uideatur quam propheta mysterium, meritoque uariam tunicam fecit ei, quo significaret eum diuersarum uirtutum amictu fratribus praeferendum. Denique in puero adhuc refulsit diuina gratia, siquidem somniauit quod, cum alligasset, ut sibi uidebatur per uisum, manipulos cum fratribus suis, surrexerit manipulus eius et steterit erectus, conuersi autem fratrum manipuli adorauerint manipulum suum. in quo utique futura domini Iesu resurrectio reuelata est, quem et Hierosolymis cum uidissent, undecim adorauere discipuli et omnes sancti, cum resurrexerint, adorabunt fructus honorum operum praeferentes, sicut scriptum est: uenientes autem uenient cum exultatione tollentes manipulos suos. unde fratres, licet somnii fidem per inuidiam derogarent, interpretationem tamen eius propriis sermo- nibus exprimentes responderunt ei: numquid regnando regnaturus es nobis aut dominando dominaturus es nobis? regem enim uenturum uisio illa significabat, quem omnis caro generis humani inflexo adoraret genu. uidit autem aliud somnium et narrauit illud patri suo et fratribus, eo quod sol et luna et undecim stellae adorarent eum. unde obiurgauit illum pater eius dicens: quid ergo erit hoc uisum, quod somniasti? numquid uenientes ego et mater tua et fratres tui adorabimus te super terram? quis est ille quem parentes et fratres adorauerunt super terram nisi Christus Iesus, quando eum Ioseph et mater cum discipulis adorabant, deum uerum in illo corpore confitentes, de quo solo dictum est: laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen? obiurgatio autem patris quid significat nisi duritiam populi Istrahel, ex quibus Christus secundum carnem, quem hodieque deum esse non credunt nec uolunt adorare quasi dominum, quia ex se natum esse cognoscunt? audiunt itaque responsa eius, et non intellegunt: legunt ipsi quod eum sol et luna laudant, sed nolunt credere dictum esse de Christo. itaque Iacob typo fallitur alieno, sed suo amore non fallitur. pietas in eo paterna non deerrat, sed erraturae plebis adfectus exprimitur.