Haec moraliter; mystice autem uidit dominus Iesus Paulum — oculi enim domini super iustos — et dixit: hic frater uester est adulescentior? adhuc adulescentior dicitur, qui nondum maturam canae fidei gerebat aetatem, nondum in uirum perfectum excreuerat, in illam, sicut ipse ait, mensuram aetatis plenitudinis Christi. denique adulescens legitur tantum ibi, ubi lapidantium Stephanum uestimenta seruabat. et ideo Philemonem non adolescentiae suae, sed senectutis similem esse cupiebat, ut scripsit: magis obsecro, cum sis talis ut Paulus senex. ideo adolescentiores uiduas praedicat declinandas, non propter aetatem, sed propter quandam pubiscentium delictorum lasciuiam inmaturitatemque uirtutis. ceterum maior in iuuene quam in sene laus castitatis est. puto autem quod a uero non sit alienum, si illud intellegamus, quia, cum hoc Paulus haberet et horreret correptus, quod caecitas accidisset ei, inciperet, tamen adpropinquare dicendo: domine, quid me uis facere? ideo adulescentior dicebatur a Christo, ut qui uocabatur ad gratiam excusaretur a culpa, quod ea lubricae fuisset aetatis. denique uidit eum Christus, ubi lux circumfulsit eum, et quia adulescentes metu magis quam ratione reuocantur a uitio, adhibuit stimulum et miseratus admonuit, ne aduersus stimulum calcitraret. turbatus est autem, sicut habes in euangelio quia turbauit se spiritu, cum Lazarum suscitaret, et ibi fleuit, ut prius lacrimis suis mortui delicta lauaret. sed intra fleuit et lauit faciem suam. caecitas Pauli fletus est Christi: lauat faciem suam, ubi lumen ei reparatur amissum. lauit faciem suam Christus, ubi baptizatus est Paulus, per quem dominus Iesus a pluribus uideretur. et ideo in conuiuio pars eius quinquipliciter maior effecta est, quod haberet superioribus anteferri non solum mentis prudentia, sed etiam militia corporis et gratia castitatis. Biberunt autem et inebriati sunt pariter cum eo. a principio fidei maior Paulo praerogatiua defertur, de quo dictum est ad Ananiam: uade, quoniam uas electionis est mihi ad sufferendum nomen meum coram gentibus. a principio inebriatur ebrietate, sed sobria, ut et ipse cum sanctis diceret: et poculum tuum inebrians quam praeclarum est! et scyphus argenteus soli sacco eius inseritur. nesciebat hoc Beniamin: fallebatur Paulus, sed uocabatur. mittitur post eum mane; nox enim processerat caecitatis, dies fidei adpropinquabat.