et iterum ait: recte est pater uester senior? superioris est inferiorem ad conloquium prouocare, dare sermonis fiduciam, quaerere non solum de ipsis, sed etiam de parentibus. respondent illi: recte est puer tuus, pater noster. ille seniorem dixit, ut honoraret: isti puerum nominarunt, ut deferrent humilitatis obsequium, quod senectus honoratae sit dignitatis, pueritia autem subiecta uideatur et propior uerecundiae quam superbiae. Respiciens autem oculis uidit Beniamin fratrem suum ex eadem matre. morale est, ut quos diligimus eos uideamus prae ceteris et quos animi intentio tenet priores eos obtutus offendat oculorum, siquidem plerumque circa alia mentis occupatione districti quos habemus ante oculos non uidemus. ita duce animo dirigitur noster aspectus. uidit igitur Beniamin fratrem suum sanctus Ioseph, quem tenebat animo, quem oculis requirebat, quo absente fratres paene non uiderat, quia uidere nihil proderat. nec solum uidisse contentus quasi nesciret interrogauit: hic frater uester est adulescentior? consuetudo et gratia caritatis est, ut dilectos nobis non solum oculis, sed etiam sermone teneamus. agnouerat Ioseph dilectum suum, sed ideo interrogabat, ut quem tenebat animus uox sonaret. denique non expectauit ut responderetur, sed continuo benedixit eum et turbatus est desiderii sui fructu. torquebantur autem uiscera eius, quia conplectendi eius quem desiderauerat libertas differebatur. denique ingressus in promptuarium plorauit et lauit faciem suam et continuit se. grandis amoris aculei cito corda conpungunt, nisi desiderii frena laxentur. uincebatur adfectu Ioseph, differebatur consilio: ratio cum amore certabat. fleuit, ut amoris pii aestus lacrimis temperaret.