Quis uero tam canorus cantibus quam iste uocibus, qui toto auditus est mundo, qui per omnes populos, per omnes auditur aetates? quis tam suauis numeris septem uocum differentias oblocutus quam iste septemplici spiritus sancti gratia resultauit? qui licet membra resolutus tamen adtollens se animo et erigens spiritu corporis sui tamquam citharae harmoniam dissoluta membrorum conpage destructam alta mente despiciens non requirebat, sed otiosam iacere humi patiebatur, ipse autem cantu se mulcebat interno et prophetico se modulamine delectabat dicens: Iuda, te conlaudent fratres tui. manus tuae super dorsum inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. catulus leonis Iuda: ex germine mihi ascendisti: recumbens dormisti ut leo et tamquam catulus leonis. quis excitabit illum? et infra: lauabit in uino stolam suam et in sanguine uuae anaboladium suum. hilares oculi eius a uino et dentes candidiores lacte. qui cantus dulcior, qui sonus suauior quam remissio peccatorum et resurrectio mortuorum? hunc cantum sanctus Dauid ille, diuinae organum uocis et dominici sermonis interpres, cithara cecinit spiritali. his modulis gratiae sublimem illum animum mentemque mulcebat. hoc cantu mundi istius aspera mitigauit, hoc sonitu saeculi dura molliuit, hoc psalterio terrorem mortis infregit, hac suauitate cordarum inferna calcauit. sed audiamus etiam alia quae sanctus patriarcha Iacob admirabili illo suae organo mentis increpauit: Nephthalim uitis remissa, porrigens in germine suo decorem. filius meus ampliatus Ioseph, filius meus ampliatus, zelo adpetitus filius meus, filius meus adulescentior, ad me reuertere et infra: praeualuit super benedictiones montium manentium et desideria aeternorum collium. quid dulcius benedictione, quid gratius aeternitate? et ipsa uerba sunt cantus et in uerbis magna uotorum sunt praemia, meritorum fastigia. Quid suauius sancto Ioseph, qui nos liberauit ab obprobrio crucis dominicae sacramento? sicut enim maledictum factus est Christus, ut maledictum solueret legis, et peccatum factus est, ut mundi peccatum tolleret, ita obprobrium factus est, ut gentilitatis auferret obprobrium, sed illud obprobrium Christi thensauris Aegypti pretiosius aestimatum est. et ideo Moyses Pharao regis aulam reliquit et fidei elegit obprobrium, cui se obprobrio maria diuidebant. ipse ergo Nephthalim uitis totum remissa per mundum, ut omnibus populis ubertatem poculi spiritalis infunderet, ipse est ampliatus, habens nomen super omne nomen, qui quoniam se pro omnibus obtulit morti, ideo audit a patre: ad me reuertere. loquebatur Iacob et deus audiebatur. ille benedicebat et dominus personabat dicens filio: ad me reuertere, hoc est post passionem reuertere, reuertere ad sedem tuam, reuertere cum tropaeo, reuertere ad me, ut te resurgentem defuncti sequantur et tua potestate pariter atque exemplo resurgant, ut fias primogenitus ex mortuis, ut ad dexteram sedeas patris. unde et filius dixit: amodo uidebitis filium hominis sedentem ad dexteram uirtutis. neget quis beatum Iacob in ipso mortis supremo, qui diuina fundebat oracula? neget beatum Ioseph in carcere, ubi sapientiae spiritu interpretabatur somniorum quae audierat ueritatem et futurorum seriem reuelabat? neget beatum Esaiam, cum medius secaretur, Hieremiam, cum mergeretur, Danihel sanctum, cum inter leones staret intrepidus et prandium ei raptus ab angelo propheta deferret? non utique ideo beatus, quia alienum prandebat prandium, sed quia meritis suis inpasta leonum ora claudebat. quis autem non beatam dixerit matrem Machabaeorum, quae septem filiorum funeribus octauam se addidit ad laudem caelestis triumphi?