Senuit autem Iacob et ante iam senuerat moribus, sed certabant in eo inpigra uiuacitas iuuentutis et tranquillitas senectutis. est enim et senectus uirens gratia et iuuentus cana consiliis, de qua dicit scriptura: senectus enim uenerabilis et aetas senectutis uita inmaculata. ex hac uita fuit Iacob, qui bonis operibus praeuenit tempus longaeuae senectutis, ut et fructum eius ante tempus carperet. et postrema eius in tempore non timeret. beatus quidem et iuuenis, qui bene uiuit, sed beatus et senex, qui bene uixit. quod enim iuuenis sperat adeptus est senior, quod senex fuit optat hoc esse qui iuuenis est. certe hic inquieti maris longiore sibi adhuc cursu manente iactatur fluctibus, senex uero sicut in portu ita in statione est senectutis. erat itaque huiusmodi Iacob, qui uix speranda iuuenibus bona incolomi et tuta gratiae claue iam clausa et obsignata retinebat. quod autem possideas eo quod adhuc speres praestabilius est. erat ergo senex Iacob, ad quem iuuenes aduersa temporis alicuius tempestate perculsi tamquam in portum sese recipiebant, ipse autem tamquam in specula uitae huius positus sollicito praetendebat adfectu et longe ante rebus dubiis praeuidebat remedia. Denique fames erat in tota terra: senex depositus quae alacres iuuenes ignorabant primus utrum audierit.... uidero. interim primus admonuit filios suos in Aegypto exuberare frumenta. eo proficiscendum, ut emerent quae sibi ad usum necessaria forent. libenter etiam ipse iuuenum consiliis adquiescebat, ut etiam filium iuniorem simul mitteret, et renuntiantibus illis quod Ioseph filius suus uiueret infracto licet corpore, sed uiuida animi uirtute non expectauit ut filius ad se ueniret, sed ipse magis perrexit ad filium; pietati enim mensura ordinis non praeponderat. nulla itaque sensit inpedimenta fessae senectutis, cum pergeret; pietas enim leuabat laborem. uerum ubi recepti filii fructu potitus aliquanto exacto tempore, septem decem uidelicet annorum, quod secundum illam patriarchae longaeuitatem exiguae portionis tempus est, finem uitae sibi adpropinquare cognouit, uocauit Ioseph filium et per generationis suae futurum heredem constrincxit eum, ne in Aegypto sepeliretur, acceptaque fide, cum paulo post infirmaretur et uenisset ad eum filius suus Ioseph, uelut resumptis uiribus sedit supra lectum suum et benedixit patriarchas duodecim et prophetauit. Dicant nunc aliqui non beatum Iacob, cum in ipsis mortis esset diebus, qui paene plura cum deo quam cum hominibus alloquia miscebat, non beatum, cum oculi eius grauarentur in senectute et non posset uidere; uidetur enim quibusdam caecitas esse grauis aerumna calamitatis. sed tunc quoque beatus Iacob, quia discernebat spiritu quos oculis discernere aspectuque non poterat. uidebat futura, qui aestimabatur non uidere praesentia. denique errauit et ipse Ioseph, ut, cum ad dexteram eius adplicasset filium suum seniorem et ad sinistram ipsius, hoc est Iacob, adplicasset filium iuniorem, ut aetatis ordo benedictionis ordinem reseruaret, extenderet Iacob dexteram super nepotem iuniorem et sinistram super seniorem nepotem et uolenti filio patriam dexteram supra Manassen seniorem conuertere responderet: scio, fili, scio: et hic erit in populum et hic exaltabitur; sed frater eius iunior maior illo erit. et causam praelationis adiuncxit dicens: semen eius erit multitudo gentium. adeo melius inpedito licet corporis aspectu uidebat, ut uidentem doceret errasse. quis enim melius uidet quam qui uidet Christum? aut quis potest dicere oculis inpeditum eum qui uidebat in Christo ecclesiam refulgentem? nonne igitur clarum est quod debilitas beatitudinem impedire non possit? ille oculorum impeditus munere, ille defatigatis corporis uiribus in lecto tamquam in sepulchro corpus relinquens adsurrexit in se et longe ab aliis atque intra semet ipsum sese colligens praesentibus se rebus subduxerat et nouissimorum dierum futurae miscebatur aetati. sic enim scriptum est: adnuntiabo inquit uobis quae occursura sunt uobis in nouissimis diebus. Quid igitur ei deerat, cui deus aderat, qui ei profecturo dixerat: descendam tecum in Aegyptum, et ego deducam te in perpetuum? nec defuit, quando in eo sanctus spiritus loquebatur. quis tam potens in suo domicilio quam iste in alieno? quis tam abundans in ubertate quam iste in fame? quis tam fortis in iuuentute quam iste in senectute? quis tam actuosus in negotio quam iste in otio? quis tam uelox in curriculo quam iste in lectulo? quis tam laetus in flore adulescentiae quam iste in mortis confinio? quis tam diues in regno quam iste in peregrino loco? denique reges benedicebat. nec inmerito pauper non erat, qui nullo indigebat. pauper non erat, qui se pauperem non putabat. et quis pauperem dicat, cuius conuersatione dignus orbis terrarum non fuit, et ideo conuersatio eius erat in caelo? hic uero praediues in diuitiis simplicitatis et sinceritatis, decorus maiore animae quam corporis pulchritudine, quae marcescere non nouit, aetate inpiger, cui liceret, cum uellet, corporeo isto exire gurgustio et superna paradisi mentis uigore penetrare, exultans spiritu, cum sepulchri extrema mandaret. non enim terreno se tumulo claudendum, sed superno recipiendum domicilio praesumebat. et ideo tamquam alteri mandabat sepulchrum, sui autem securus mortem illam inmortalitatem putabat. uidebatur corporis inplicatus impedimento et uigilanti in futura tempora praecurrebat affectu dicens de persecutoribus domini, qui de tribu Symeon et Leui auctores erant nequitiae processuri: in consilium eorum non ueniat anima mea et in occursum eorum non contendant uiscera mea. quis autem tam ualidus in uirtute quam iste fortis in infirmitate, qui dicebat: maledictus furor eorum, quia superbus et temerarius, et ira illorum, quia indurata est. diuidam illos in Iacob et dispergam illos in Istrahel?