claudicauit autem Iacob a femore suo. propter hoc non manducant hodieque filii Istrahel neruum. utinam manducassent et credidissent! sed quia non erant facturi uoluntatem dei, ideo non manducauerunt. sunt ei qui ita accipiant, eo quod ideo claudicauerit ab uno femore Iacob, quia duobus populis ex eius generatione manantibus unius stupor iam mox circa fidei gratiam declarabatur futurus. ipse est ergo populus, qui stupore perfidiae claudicauit. Denique non multo post reuelationem istiusmodi cum esset ab alienigenae filio Dina, Iacob filia, deflorato uirginitatis pudore temerata, fratres eius, qui non intellexerunt mysterium, alienigenas, qui societatem fidei per coniunctionem generis offerebant, uindictae studio peremerunt, Iacob autem, qui morali mansuetudine clementiam diligebat uel mystico spiritu sacramentum congregandae ex gentibus praeuidebat ecclesiae, inuitus et dolenter scaenam illam exactae ultionis accepit. unde prophetanti aduentum domini Iesu responsum diuinum est datum: exsurgens ascende in locum Bethel, hoc est in domum panis, ubi natus est Christus, sicut Michaeas propheta testatur dicens: et tu, Bethleem, domus Ephratha, non es minima, ut sis inter principes Iuda. ex te enim exiet princeps in Istrahel, et egressus eius ab initio a diebus saeculi. uere domus panis, quae domus Christi est, qui nobis panis salutaris aduenit e caelo, ut iam nullus esuriat cibum sibi inmortalitatis adquirens. ibi iubetur habitare patriarcha, ibi aram deo facere, qui apparuit ei. ibi deos accepit alienos et abscondit eos sub lentisco, ibi quoque sepulta est Rachel in uia inquit Ephratha; haec est Bethleem. ibi etiam columnam statuit Iacob supra monumentum eius. Quanta mysteria, quia ibi est ecclesia dei, in qua apparet deus et loquitur cum seruulis suis! ibi eripiuntur et absconduntur simulacra gentium; fides enim ecclesiae omnem obseruantiam gentilitatis aboleuit. sed cur sub lentisco absconderit quaero. certe genus istud infructuosum est. ibi ergo sunt dii gentium, ubi nullus est fructus. ibi inaures gentilium infodiuntur, quas dederunt Iacob, ut iam nouam linguam audire adsuescant, ueterem perfidiae somnum nesciant, obsurdescant aures eorum sacrilegio, emundentur ad gratiam. non inmerito sanctus ibi Danihel falsum aduersum Susannam testimonium deprehendit. ibi enim uolebat adhuc radices suas locare perfidia, sed latere non potuit, quia prophetico spiritu deprehensa est. congruus autem error presbyteri uerae confessioni, ut ibi contaminatam diceret castitatem, ubi gentium defossa simulacra sunt, sed ueritas ecclesiae non texit perfidiam, sed abscondit et aures gentilitatis obstruxit. conuenienter quoque ibi sepulta est sancta Rachel, quia omnes qui baptizantur in Christo consepeliuntur cum eo. sic enim docemur dicente apostolo: consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum ille surrexit a morte per uirtutem propriam suscitatus, ita et nos eius gratia resurgamus. tunc igitur uere absconditur omnis error gentilium, cum quis fuerit ablutus a uitiis, quia confixus cruci uetus homo noster nescit iam ueteri seruire peccato. conpetenter etiam columna statuitur supra monumentum Rachel, quia ecclesia est columna et firmamentum ueritatis.