et adorauit septies in terra. quid sibi istud uult esse? lex dicit: dominum deum tuum adorabis et ipsi soli seruies. et hic adorat intemperantem. iracundum. minantem parricidale flagitium. an terram adorauit illam humano cruore concretam, serpentum infusam uenenis aut ieiuna infelicem glarea aut duris atque asperis inhorrentem cautibus? quid sibi etiam uult quod septies adorauit? haereret absolutio, nisi illud occurreret, quod Petro in euangelio interroganti: si frater meus in me peccauerit, quotiens remittam ei? usque septies? respondit dominus Iesus: non solum septies, sed etiam septuagies septies. hoc igitur prophetico spiritu sanctus patriarcha significat in aduenientem respiciens, qui non solum usque septies, sed etiam usque septuagies septies ueniam fratri relaxari iuberet, ut eius contemplatione conuentus Esau iniuriam, quam se accepisse putabat, remitteret fratri et quamuis laesus rediret in gratiam, quia propterea suscepturus erat carnem dominus Iesus et uenturus in terras, ut multiplicatam nobis donaret ueniam delictorum. Denique petiturus a fratre concordiam dormiuit in castris. perfecta uirtus habet tranquillitatem et stabilitatem quietis; ideo dominus donum eius perfectioribus reseruauit dicens: pacem meam relinquo uobis, pacem meam do uobis. perfectorum est enim non facile mundanis moueri, non turbari metu, non exagitari suspicione, non terrore concuti, non dolore uexari, sed quasi in litore tutissimo aduersum insurgentes fluctus saecularium procellarum mentem inmobilem fida statione placidare. hoc firmamentum Christianis mentibus Christus inuexit, pacem internam inuehens animis probatorum, ut non turbetur cor nostrum neque exagitetur animus. hanc pacem super omnem mentem esse apostolus doctor asseruit dicens: et pax dei, quae superat omnem mentem, custodiet corda uestra et sensus in Christo Iesu. fructus itaque pacis est non perturbari in pectore. denique uita iusti quieta est, iniustus autem inquietudinis et perturbationis plenus est. itaque amplius suis suspicionibus adfligitur impius quam alienis plerique uerberibus maioresque uibices uulnerum in eius animo sunt quam in eorum corpore qui ab aliis uerberantur. grande est intra se aliquem tranquillum esse et sibi conuenire. foris pax aut inperatoris sollicita prouidentia aut manu militum quaeritur aut bellorum prospero cedit euentu aut internicione aliqua barbarorum, si in se hostili motu sua arma conuertant. in ea pace nulla nostra uirtus, sed euentus est. certe gloria pacis ilius ad inperatorem refertur, istius pacis fructus in nobis est, quae est in mentibus singulorumque tenetur affectibus. istius pacis maior est fructus, quo spiritalis nequitiae temptamenta quam quo arma hostilia repelluntur. ista pax sublimior, quae corporalium passionum excludit inlecebras perturbationesque mitigat quam ea quae barbaricos sedat incursus; plus est enim clauso intra te hosti resistere quam remoto. Itaque Iacob, qui cor suum ab omni simultate mundauerat et pacificum affectum gerebat, postquam reiecit omnia sua, solus remansit et luctatus est cum deo. quicumque enim saecularia neglegit ad imaginem dei similitudinemque propius accedit. quid est enim luctari cum deo nisi uirtutis suscipere certamen et cum superiore congredi potioremque ceteris imitatorem fieri dei? et quia insuperabilis erat fides eius atque deuotio, secreta ei dominus mysteria reuelabat tangens latitudinem femoris eius, eo quod ex eius erat generatione dominus Iesus oriundus ex uirgine, qui deo nec inpar nec inaequalis esset. cuius crucem obstupescentis femoris latitudo signabat, eo quod diffusa per uniuersum mundum remissione peccati salutaris foret omnibus, qui stupore sui corporis ac sopore resurrectionem tribueret defunctorum. unde non inmerito exortus est sol sancto Iacob, cuius generi crux domini salutaris inluxit, simul quia sol ei oriatur iustitiae qui deum cernit, quia ipse est lumen aeternum.