nemo ergo ex inimicis potest tuam animam conprehendere, nisi prius inanis fuerit effecta. noli igitur metuere eos qui possunt auri argentique conpilare thensauros. isti nihil tibi auferunt. hoc enim auferunt quod non habebas, hoc auferunt quod possidere non poteras, hoc auferunt quod non ornabat animam tuam, sed onerabat, hoc auferunt quod non locupletabat cor tuum, sed potius deprimebat; ubi enim fuerit thensaurus tuus, ibi erit et cor tuum, sicut audisti legi hodie. multi seris portarum suarum includunt aurum suum, sed hi nec uectibus et claustris suis credunt: multi uigiles adhibent, sed ipsi quoque plus ipsos solent timere custodes: multi defosso auro incubant; aurum eorum sub terra et cor eorum sub terra. caue ergo ne et tu cor tuum terrae uiuus infodias. non ergo auri istius metuendi fures, ille tibi cauendus est faenerator, qui substantiam animae tuae scrutatur, si qua peccati grauioris aera contraxeris, qui cor tuum includit solo, qui animam tuam eo caespite obruit, quo aurum texeris, qui mentem tuam centesimarum incuruat usuris et graui condit sepulchro, de quo nullus resurgit. sequere sanctum Iacob, qui neque de alienis uitiis quicquam habebat neque suarum uirtutum erat inanis et uacuus, qui erat iustitiae fructu repletus. Sed haec moralia, illud mysticum quod uenit ad eum Laban, hoc est dealbatus, quia et Satanas transfigurat se in angelum lucis, et coepit ab eo sua requirere. respondit ei Iacob: cognosce si quid est tuum apud me, hoc est: nihil tuorum habeo. quaere, si quid agnoscis uitiorum tuorum et criminum. nihil mecum abstuli fraudum tuarum dolique consortia ulla non habeo, omnia tua tamquam contagium refugi. et quaesiuit Laban et nihil suum repperit. quam beatus uir, in quo inimicus nihil inuenit quod suum posset dicere, in quo diabolus nihil offendit quod suum agnosceret. inpossibile uidebatur istud in homine, sed typum gerebat eius, qui dixit in euangelio: ueniet huius mundi princeps et in me inueniet nihil. nihil est enim quicquid est diaboli, quod. nullam potest habere perpetuitatem atque substantiam. ipse autem est qui praefigurabatur in Iacob dominus Iesus, duorum uir coniugiorum, hoc est consors quidam legis et gratiae, qui uirginem Rachel ante dilexit et praedestinatam sibi in coniugium pio amabat affectu. sed quoniam Lia tamquam lex subintrauit et oculis infirmior obrepsit tamquam synagoga, quae mentis caecitate Christum uidere non potuit, superabundauit gratia sanctae Rachel, quae supra primum illud est expetita coniugium, quae ecclesiae principatum futurum iam. tunc nominis sui interpretatione signabat, beata Rachel, quae abstulit obprobrium suo partu: beata Rachel, quae abscondit cultus erroresque gentilium, quae simulacra eorum plena esse inmunditiae declarauit. nemo credat paternae pietatis laesam esse reuerentiam, quod stante patre sedit, quoniam scriptum est: qui plus fecerit patrem aut matrem quam me non est me dignus. ubi causa agebatur religionis, fides debuit sedem habere iudicii et quasi rea stare perfidia. Haec eo usque probata suut, ut proficiscenti Iacob sancto angeli dei occurrerent. denique uidit castra dei adplicantia et ait: castra dei haec sunt; perfectis enim et fidelibus diuina solent adesse praesidia. perfectus autem cogitabat de reconciliatione fraterna, ita ut humilitate eum inuitaret, officiis adquireret, muneribus quoque emendum putaret. occurrit itaque fratri cum uxoribus et pignoribus suis, ut, etiamsi ipsi indignaretur, necessitudinis obsequiis inflecteretur.