quasi mercennarius ingreditur iustus et rector est, qui sibi gregem multarum praestantiumque uirtutum splendore fulgentem euangelicae praedicationis ministerio colligebat, ut potaturis ouibus uirgam storacinam et nucinam et de platano proponeret in uenis, quo concupiscentes beatissimae trinitatis praefigurata mysteria hautquaquam decoloros fetus piae mentis conceptione formarent. bonae oues, quae bonorum partus operum fidei sacrae non degeneres ediderunt. per storacem significatur incensum et sacrificium uespertinum, quod deo patri defertur in psalmo. per nucinam uirgam sacerdotale Christo munus offertur; haec enim uirga Aaron, quae reposita floruit, qua sacerdotalis gratia sanctificationis emicuit. per platanum spiritalis fructus significatur ubertas, quia arbori huic uitis adnectitur, ut eius laeta consortio in partus sese uberes fundat, siquidem dominicae munera passionis remissionemque omnium peccatorum adiuncta spiritus gratia fouere consueuit. His itaque, ut scriptura dicit, diues factus est ualde bonum gregem nutriens Christo, quem fidei titulo et uarietate uirtutum gloriosi nominis nobilitauit insignibus. itaque nec sibi uidebatur angustus censu fidei opimus et Laban filiis ut opulentissimus in inuidiam uocabatur, qui suum gregem alieni gregis accessione cumulasset. et dixit ei deus: reuertere in terram patris tui et in gentem tuam, et ego ero tecum, ostendens nihil ei deesse, cui adesset omnium plenitudo; hoc solum abundare perfecto, in hoc constare omnia et omnia ad ipsum referri, nihil ei nouum, nihil superfluum necessarium, cui pax fida suppeteret, per quam reconciliaret quae primo fuerant discrepantia. nec mirum si pacem haberet qui columnam statuerat et uncxerat deo, quae est ecclesia. columna enim et firmamentum dicta est ueritatis. eam unguit qui in Christum fidei, in pauperes misericordiae fundit unguentum. nunc consideremus qualis uir iustus esse debeat, si inuidia fuerit exorta. primum ut declinet eam; melius est enim sine lite abire quam desidere cum iurgio. deinde ut talia possideat, quae secum auferre possit, ut in nullo teneri ab aduersario possit obnoxius, sed dicat: cognosce, si quid tuum est apud me. et quaesiuit Laban et nihil suum inuenit apud Iacob. magnus uir et uere beatus, qui nihil suum potuit amittere, nihil alienum habere, hoc est nihil minus habere, nihil superfluum. itaque ille perfectus est, cui nihil deest, iustus, cui nihil supra est; hoc enim est iustitiae tenere mensuram. quanta uirtus, cuius societas lucrum dabat, non inrogabat dispendium! hoc est perfectum esse, adhaerentibus sibi conmodi plurimum dare, nihil adferre inconmodi. Denique is qui nocere cupiebat inanem eum non potuit dimittere. sapiens enim numquam inanis est, semper in se habens amictum prudentiae, qui potest dicere: iustitiam induebam et uestiebar iudicium, sicut dixit Iob. namque haec mentis sunt interna uelamine, quae nemo alius possit auferre, nisi cum aliquem sua culpa dispoliat. denique sic dispoliatus Adam nudus inuentus est, at uero Ioseph etiam uestimento exteriore reiecto nudus non erat, qui salua habebat indumenta uirtutis. numquam ergo inanis sapiens. nam quomodo inanis, qui de plenitudine Christi accepit et seruat acceptum? quomodo inanis, cuius repleta est anima, quae acceptae gratiae uestimenta custodit? illud metuendum est, ne quis innocentiae uelamen amittat, ne impii sacrilegae persecutionis inpressione terminos iustitiae supergressi uestimentum animae ac mentis eripiant. quod non facile accidit, nisi prius aliquem uox suae iniquitatis exuerit. unde et Dauid dicit: si est iniquitas in manibus meis, decidam merito ab inimicis meis inanis: persequatur inimicus animam meam et conprehendat.