audiuimus quid corporeis ebria cupiditatibus intemperantia locuta sit, consideremus quid uera uirtus agat. nihil requirit nisi dei gratiam, solum illud et summum bonum sequitur, solo eo contenta est, a quo accipimus omnia, ipsi autem nihil illi conferimus, quia nullo indiget, sicut ait Dauid: dixi domino meo: dominus meus es tu, quoniam bonorum meorum non indiges. quo enim indiget qui abundat omnibus et nobis largitur uniuersa, omnia sine defectu ministrat? Et profectus est Iacob et dormiuit, quod est quieti animi indicium, et uidit angelos dei ascendentes et descendentes. hoc est Christum praeuidit in terris, ad quem angelorum caterua descendit atque ascendit obsequium proprio domino pio praebitura seruitio. et uenit ad puteum, ut biberet de suis uasis et de puteorum suorum fontibus et superfluerent ei aquae de suo fonte; fons enim uitae est in manibus iusti. et uenit ad Laban et oues eius pauit. iniquitas incomitata residet. sapientia regendi officium non omittit. nescit uel in alienis uacare, nescit exul esse in peregrinis. quomodo enim exul, quae ubique suum ius seruat et in se habet quod possidet?