et ipse tamen ut benediceretur cogendo elicuit et inpetrauit, sed eam benedictionem, quae cum superiore congrueret et conueniret, ut seruiret fratri suo. etenim qui inperare non poterat et alterum regere seruire debebat, ut a prudentiore regeretur. neque enim fuit sancti patriarchae, ut filium suum degeneri condicioni seruitutis addiceret, sed ut bonus pater, cum duos haberet filios. unum intemperantem, prudentem et sobrium alterum, quo utrique consuleret, intemperanti praefecit sobrium et insipientem prudenti statuit oboedire, quia insipiens non potest uoluntarius uirtutis esse discipulus nec perseuerare in studio; quia stultus sicut luna mutatur, meritoque ei libertatem proprii negauit arbitrii, ne uelut nauis in fluctibus sine gubernatore fluitaret, sed subdidit eum fratri secundum quod scriptum est: seruit enim inprudens prudenti. recte ergo eum subdidit, ut regentis imperio suum melioraret affectum. ideoque ait: super gladium tuum uiues et seruies fratri tuo; domina est enim pietas crudelitatis et mansuetudo duris motibus praestat. Seruit omnis qui auctoritatem purae non habet conscientiae, seruit quicumque uel metu frangitur uel delectatione inretitur uel cupiditatibus ducitur uel indignatione exasperatur uel maerore deicitur. seruilis enim omnis est passio, quoniam qui facit peccatum seruus est peccati et quod peius est multorum seruus est qui subiectus est uitiis. multis se dominis addixit, ut seruitio ei exire uix liceat. at uero ille qui uoluntatis suae arbiter est, iudex consilii, interpres arbitrii, qui coercet corporeae adpetentiam passionis, qui ea quae agit bene agit — bene autem agens recte agit, et qui recte agit inculpate et inreprehensibiliter agit habens suorum actuum potestatem — is profecto liber est. nam qui omnia prudenter agit et ita, ut uult, is solus est liber. non condicio fortuita seruum facit, sed probrosa insipientia. denique famulus prudens regit dominos stultos et proprii serui dominis faenerabunt. quid faenerabunt? non utique pecuniam, sed sapientiam, sicut et lex dicit: faenerabis gentibus multis, tu autem mutuum non accipies. faenerauit enim Iudaeus proselyto diuinae legis oracula, sed quia ipse legis mysteria uidere non potuit et quae habebat nesciuit oracula, qui litteram faenerabat gentibus nunc ab his spiritalis doctrinae gratiam mutuatur meritoque subiectus est seruituti, quoniam qui mutuatur seruus est quasi addictus faenori creditoris, qui autem piae doctrinae faenus inpertit, is est princeps, sicut lex dicit: princeps eris gentium multarum, tibi autem principes ex ipsis non erunt. princeps enim est qui regit et qui habet sapientiae principatum. quem habuit populus Iudaeorum, sed quoniam quod docebat seruare non potuit, debet discere quod docere nesciuit. hoc est igitur quod ait patriarcha Isaac: seruies fratri tuo. erit autem cum deposueris et solueris iugum illius a collo tuo, significans duos futuros populos, unum ancillae filium, alterum liberae — seruit enim littera, libera est gratia — eumque populum, qui litterae intendit, tamdiu seruum fore, quamdiu spiritalis doctrinae sequatur interpretem. tunc quoque illud futurum quod apostolus dicit: ut reliquiae saluae fiant secundum electionem gratiae. seruies ergo fratri tuo, sed tunc senties seruitutis profectum, cum uoluntarius potius quam coactus oboedire coeperis fratri. Hinc orta est inuidia et minitabat Esau quod post obitum patris fratrem occideret. sed si id acciderit, discamus a Rebecca quemadmodum prouidendum sit, ne inuidia iracundiam excitet, iracundia in parricidium proruat. ueniat Rebecca, hoc est induatur patientia, bona custos innocentiae, suadeat ut irae locum demus. concedamus aliquo longius, donec tempore indignatio molliatur, offensionis obrepat obliuio. itaque patientia nec exilium reformidat, sed inpigre suscipit, non tam ut periculum salutis quam ut incentiuum sceleris declinetur. mater quoque pia abesse sibi dilectissimum filium tolerat plus ei conlatura quem laesit, utrique tamen consulens, ut alterum inmunem a parricidio, alterum integrum praestaret a crimine.