Accipe tamen bonum certamen inter parentes. mater deferat affectum, pater iudicium. mater cirea iuniorem tenera pietate propendat, pater circa seniorem naturae honorificentiam seruet. hic magis honoret, illa plus diligat. dum singuli singulos foueant, non in unum uterque conspirent, defrudent alterum. fiat aequalitas inter diuersa certamina et disparibus studiis par utrique aequali parentum amore gratia conferatur. conpenset alter quod alter imminuit. sic pio affectu Isaac patriarcha et sancta Rebecca certabant, ut neutrum inferiorem facerent, sed utrumque aequalem. uicit tamen ille, qui praeferebatur oraculo, uicit inpigritia tarditatem, mansuetudo duritiam. dum alter uenatu aspero praedam quaerit agrestem, hic mitium cibos morum, hic domesticam gratiam, hic tenerae mansuetudinis atque pietatis pio patri dulces epulas ministrauit. plus placet in animis quicquid occurrerit quam quidquid affectatum putaueris deferendum. accessit ad oues Iacob et attulit innocentiae partus uel sacrae prophetiae munera, quia patriarchae cibum nullum credidit dulciorem esse quam Christum, qui sicut ouis ad occisionem ductus est et sicut agnus ad uictimam. hunc uel publico parenti uel populo, cuius typum gerebat, cibum utilem iudicabat, quo futura erat remissio peccatorum. ideo stolam accepit fratris sui, quia senili praestabat sapientia, ideo iunior frater seniorem fratrem exuit, quia fidei emicuit dignitate. hanc stolam ecclesiae typo Rebecca protulit et dedit filio iuniori stolam ueteris testamenti, stolam propheticam et sacerdotalem, stolam regalem illam Dauiticam, stolam Solomonis, Ezechiae et Iosiae regum, et dedit populo Christiano, qui uti amictu sciret accepto, quoniam populus Iudaeorum eam sine usu habebat et proprios nesciebat ornatus. iacebat haec stola in umbra adiecta atque neglecta; obscurabatur enim tenebrosa impietatis caligine nec in angusto corde populi latius poterat explicari. induit eam Christianus populus et refulsit. inluminauit eam suae fidei claritate et piorum luce factorum. agnouit Isaac notum odorem generis sui, recognouit stolam scripturae ueteris, sed nocem plebis ueteris non recognouit et ideo cognouit esse mutatam. manet enim hodieque eadem stola, sed populi deuotioris canora coepit esse confessio meritoque dixit: uox quidem uox Iacob, manus autem manus Esau. et odoratus est odorem uestimentorum. et fortasse illud est, quia non operibus iustificamur, sed fide, quoniam carnalis infirmitas operibus inpedimento est, sed fidei claritas factorum obumbrat errorem, quae meretur ueniam delictorum. Celebrata benedictione postea frater senior aduenit. quo declaratur prius ecclesiae regnum quam synagogae in praedestinatione delatum, sed subintrasse synagogam, ut superabundaret peccatum et, cum superabundasset peccatum, superabundaret et gratia, simul clareret inpigrum regni caelestis candidatum esse debere, ut praeripiat benedictionem et praerogatiuam suae commendationis usurpet. unde non est notatus a patre iunior filius, sed laudatus, quod ait Isaac: frater tuus ueniens cum dolo accepit benedictionem tuam. bonus enim dolus, ubi inreprehensibilis est rapina; inreprehensibilis autem rapina pietatis, quia a diebus Iohannis regnum caelorum cogitur et cogentes diripiunt illud; festinantes enim patres pascha celebrabant, qui festinantes manducabant agnum, non demorantes, et fratrem Beniamin sanctus Ioseph piae conmento fraudis accersiuit et tenuit.