qui dicebant uno studio et quadam animorum acie: 'mortis aduersae impetum proteramus. tunc enim uiuemus, cum fuerimus mortui. nemo pietatis ordinem derelinquat, nemo se subtrahat proelio triumphali. non homini, sed omnipotenti deo nostras animas deuouimus, non homini, sed auctori omnium militamus. talis haec pugna est, ut ille gloriosius uicerit, qui crudelius fuerit occisus'. itaque nemo timuit, nemo trepidauit, nullus ex tot fratribus ad mortem pigrior fuit, sed omnes tamquam ad inmortalitatis uiam ita ad mortem per acerba supplicia cucurrerunt. et mater consona cernens filiorum agmina tamquam pia anima sui membra corporis in filiis offerebat et per artus proprios uidebatur sibi uotiua subire tormenta. Cadebant filii tormentis exulcerati, mortui super mortuos aduoluebantur, corpora super corpora uolutabantur, capita super capita exsecabantur, refertus locus erat cadaueribus filiorum: non fleuit mater, non lamentata est, non oculos cuiusquam pressit aut ora morientis, non lauit uulnera sciens gloriosiores esse, si euiscerati et concreti pariter puluere et sanguine uiderentur, quales solent de bello redire uictores, quales solent tropaea ex hostibus reportare. non superiacienda uelamina, non prosequendas exsequias nisi suae quoque comitatu mortis arbitrata est. quae cithara dulciores ederet cantus quam morientes filii in tam grauibus suppliciis ediderant? erumpebat enim naturae gemitus et inuitis. spectares per ordinem peremptorum cadauera sicut fila cordarum. audires eptachordum psalterium triumphalibus gemitibus resultare. non sic inlecebrosi illi, ut aiunt, cantus Sirenum traherent audientem; illi enim ad naufragium trahebant, isti ad sacrificii uictoriam. nec sic cycnea carmina aures animumque mulcerent; cycni enim naturae sorte moriuntur, isti moriebantur amore pietatis. non sic rauca resonant secreto in nemore columbarum murmura, ut ultima uerba morientum cum summa suauitate resonabant. nec sic luna inter stellas refulget, ut inter filios mater et cum eos ad martyrium inluminatura deduceret refulgebat et cum amplexa uictores iaceret in medio filiorum. O uere mater adamante fortior, melle dulcior, flore fraglantior! o indissolubile pietatis uinculum! o uere ualida carisicut tas mors, durus sicut inferi zelus deuotionis ac fidei! nulla tantarum diluuia passionum tuam potuerunt caritatem excludere, nulla undare eam flumina tantarum acerbitatum. sicut arca in illo mundi diluuio totius orbis spatiis innocua ferebatur, ita et tu aduersus fluctum tam grauium passionum pietate immobilis restitisti et, cum posses salutem filiorum eligere, noluisti. quo affectu prosequar uos, sanctae matris pia pignora? quo penicillo sermonis mei describam formae uestrae et animarum similitudinem? stetistis inter exercitus regios, quibus totus fuit orbis terrarum subactus, quos India quoque in extremi maris secreta refugiens declinauit, et soli de rege superbo sine bellico conflictu uictoriam repor- tastis. uicerunt in uobis sola arma pietatis; dedit poenas tyrannus et quia uos non potuit uincere et quia atroci peremptus est morte.