Sexto quoque admota tormenta sunt. at ille 'noli' inquit 'frustra errare et tuae hoc adscribere potestati, quod ista aduersum nos exerceas. nostrorum hoc delictorum est pretium, ut peccantes puniamur, et gratias domino, quod hic a nobis duplicia peccata exiguntur, ut ibi nobis consolatio deferatur. gratias autem et tibi, quod tam durus et inmitis es, ut talibus nostris suppliciis dominus, in quem peccauimus, genti nostrae propitius fiat. nos quoque ableuamus aerumnam, dum fidei passionibus delectamur'. et iste duris atque asperis dilaceratus suppliciis adpositus est ad fratres suos. Supererat iunior ex fratribus, et iam pudebat Antiochum inmaturae aetati ita se fuisse ludibrio. itaque dolis eum desiderans circumscribere pollicebatur honores, diuitias, amicitiam suam, consortium secretorum. at uero pia mater monebat filium dicens et huic sicut ceteris: 'nescio quemadmodum in uterum meum introistis, neque ego spiritum donaui uobis neque membra formaui, sed haec omnipotentis dei munera sunt'. putauit Antiochus uidens matrem sollicitam quod saluti eius timeret et ipsi quoque suadere coepit, ut filium ab intentione reuocaret. at illa uoce patria dicebat filio: 'tu solus, fili, superes, summa uotorum meorum; tu postremus clausisti partus meos, tu postremus conclude gaudia mea. miserere mei, quae te in utero tot mensuum curricula portaui, ne uno momento confundas senectutem meam, ne decolores tot fratrum tuorum tropaea, ne sacrum eorum comitatum relinquas, ne consortium deseras. te adhuc isti expectant triumphi. aspice in caelum, unde hausisti spiritum, ad patrem omnium, aspice in terram, quae tibi ante alimoniam ministrauit, aspice ad fratres, qui collegam requirunt, aspice ad matrem, quae tibi lac dedi. redde mercedem pii sanguinis: noli a fratribus, noli a matre diuelli. temporales opes sunt, quas promittit Antiochus, temporales honores: perpetua corona, quae a deo omnipotente defertur. uos mihi septem dierum dominus lumina dedit, sextum iam diem clausi et omnium opera bona ualde. debes mihi, fili, ut quae in illis sex laboraui, in te requiescam septimo, tamquam a saeculi iam operibus feriata. itaque proripiens se iuuenis ait: quid sustinetis? et multa uociferans, quod nequaquam diuelli posset a fratrum consortiis, quorum multo beatiora essent funera quam regis imperia, cum urgeret conuiciis regem, et ipse acerbis excruciatus tormentorum generibus uitae huius munus absoluit. Nouissima mater oblata est neci. quis hanc beatam neget, quae quasi septem uallata moenibus 〈stetit〉 inter corpora filiorum nullum sentiens mortis incursum? quis inquam de eius dubitet beatitudine, quae septem turribus circumdata in paradisi sedem caput extulit, quae septem filiis cincta sacratissimum deo chorum non solis canorum uocibus, sed etiam passionibus ad concinendas domini laudes caelestibus inuexit altaribus ? quam bonus fidei partus, quam tutus portus iste pietatis, quam splendida lucerna ecclesiae septeno fulgens Iumine et octauo utero cunctis oleum luminibus subministrans! de quibus pulchre dicitur: date partem illis septem et illis quidem octo, eo quod in utroque numero consortium gratiae consequantur in lege nutriti, per gratiam coronati, septem tamquam in sabbato, octo tamquam in euangelio, pia matre supplemento passionis adiuncta, quae in talibus filiis integram pietatis formam et parturiuit et peperit. Recurrunt in memoriam sermones sanctae feminae dicentis ad filios: 'ego uos genui, ego uobis sucum lactis infudi: nolite uestram nobilitatem perdere'. sic aliae matres reuocare a martyrio solent filios, non uocare. at ista in hoc maternum ponebat affectum, si filiis uitam magis perpetuam quam temporalem suaderet. spectabat itaque pia mater filiorum certamina et, quamuis maternorum uiscerum conpassione quateretur, pietatis studio premebat dolorem et offerente Antiocho, cum posset salutem eligere filiorum, malebat periculum conpressisque naturae gemitibus poenam filiis optabat augeri, ut mors citius adpropinquaret. uidemus conuersa nota matris in filios, ne quem superstitem derelinqueret, sed omnes piae coheredes mortis adquireret. sed nec filii minores tali parente, qui se inuicem cohortabantur,