Secundus accessit nec degener fratris munia piae confessionis inpleuit. et cum detraheretur membrana capitis, respondit: 'aufertis quidem membranam, sed habeo galeam spiritalem, quam non potestis auferre'. et uere nemo auferre hanc galeam potest, sicut postea apostolus docuit in ecclesia domini: quia caput uiri Christus est et eius sumus membra. recte puer istam diuino spiritu doctrinam apostolicam praeuidebat. exuebant inmanes bestiae corium capitis et pardalicis feritatibus saeuiebant. at ille deficiens 'quam dulce est? inquit 'mori pro religione, quam suauis omnis acerbitas mortis pro pietate, quia manet horum remuneratio laborum! tua sunt, rex, grauiora tormenta, tu 〈ta〉citis uehementius torqueris suppliciis, quia uides te uinci in potestate.' Et hoc defuncto tertium statui sibi iussit. et cum eum partim temptaret insidiis, partim cuperet terrore percellere, respondit ad eum: 'non faciam uoluntatem tuam nec succumbam imperio tuo. per beatam illam fratrum passionem et nobilitatem non negabo piam germanitatem. quaeuis adhibeto supplicia, quibus magis urguens hoc proficies asperitate poenarum, ut maiora testimonia nostrae germanitatis accipias'. iussit itaque ei linguam amputari. at ille clamans 'uictus es' inquit, 'Antioche, qui organum uocis abscidi iubes. confessus es te respondere non posse rationi maioraque probas linguae nostrae flagella quam tua uerbera. nos enim tua uerbera non timemus, tu nostrae uocis flagella non potes sustinere. sed haec flagella pietatis sunt, tua flagella perfidiae. sed etiam lingua sublata grauius te suo cadens murmure flagellabit. euadere te putas, Antioche. si uocem eripias? et tacentes deus audit et magis audit. ecce aperui os meum, laxaui linguam meam. abscide linguam, sed non abscides constantiam, non uirtutem auferes, non rationem obliterabis, non eripies testimonium ueritatis, non eripies cordis clamorem. si lingua amputetur, sanguis clamabit et dicetur tibi: uox sanguinis fratris tui clamat ad me. audit enim sanguinis uocem, qui audit internas cogitationes — 'tenebrae licet operiant et parietum saepta circumdent' dicat inpius, quia nullus sibi testis adsistat — explorat uniuersa, uidet omnia deus, nec est aliquod facinus quod possit latere omnium iudicem, qui cognoscit uniuersa, antequam fiant. quid uerba damus? loquaciora sunt uulnera: etsi uulnera tegantur, etsi abscondatur cicatrix, non absconditur fides. nec tamen plaudas quod auferendo linguam confessionem laudis eripias. satis iam deum sermone laudauimus, nunc passione laudemus'. Et hoc perempto iussit quartum uinciri ad rotam, ut eius uertigine membris omnibus solueretur. at ille cum torqueretur inmaniter 'dissoluis' inquit 'corporis membra, sed adiungis gratiam passioni nec eripis solacium morti.' est enim uox tonitrui in rota, quia in bono et inoffenso uitae istius cursu caeleste resultat oraculum, sicut in Iohanne et in Iacobo tonitrui filiis resultabat. itaque illud quod legi nunc manifestius recognosco, quia rota intra rotam currit nec impeditur. teres enim uita sine ulla offensione in quauis passione uersatur et intra haec quoque rota currit. currit lex intra gratiam et obseruantia legis intra diuinae curriculum misericordiae est; nam quo magis uoluitur, plus probatur. 'potius est hic ab impiis aduersa tolerare, ut ibi a domino consolationem inuenire possimus'. et iste consummans cursum suum abrupit spiritum animamque uictor effudit. Quintus cum sisteretur, caeso prius eidem ignes iussit admoueri, subici incendia. manabat e uulneribus cruor et effossis ulceribus sanguis effusus ipsos flammarum extinguebat globos, at ille inter ignium crepitus audiebatur dicens: 'gratias tibi, domine, quod dedisti nobis dicere: transiuimus per ignem, sicut alibi idem dicit tuus propheta: igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum. adstabo tibi sicut aurum purgatus incendio, et si quid fuit culpae, ignis exussit'. itaque et iste transfiguratus a corruptela ad incorruptionem uitam exalauit.