Nec te Eleazare, praetermittam, utpote sacerdotem sacerdos, sed tuis iuuandus oratis, qui genus sacerdos, peritus in lege, maturus aeui, cum oblatus esses Antiocho persecutori, nec temptamentis potuisti capi nec praemiis inflecti nec suppliciorum acerbitatibus frangi. denique a blandimentis coepit, quia iudicabat tormenta sua posse. superari. 'erubesco' inquit 'canitiem tuam, reuereor senectutem, miror prudentiam: cur abstinendum bonis epulis putas, quas natura largitur? relaxa istiusmodi peruicaciam, expergiscere aliquando, dum adhuc malo tibi persuadere quam extorquere, ne uictus suppliciis facias quod refutas ratione inuitatus.' ad haec respondit senex: 'nos, Antioche, non intentione ducimur, sed reuerentia legis tenemur, quae a suilla carne abstinendum praecepit. pulcherrimam creaturam iudicas, negare tamen non potes quod potior sit temperantia quam uoluptas, potior legis oboedientia quam praeuaricatio. quodsi hoc leue putas, ut carne uescamur suilla, qui in minimis legem contempserit quomodo in magnis tenebit? aut si pretiosa est creatura istiusmodi, uindicaris, cum eo quod sit pulcherrimum defraudamur. abstinentia autem nostra disciplina est castimoniae. discimus enim resecare luxuriam, cupiditates uincere, excludere concupiscentiam, delectationibus corporis obuiare. fortitudinis quoque exercitium est poenis pro lege non cedere, iustitiae quoque insigne atque prudentiae, ut quod sequendum elegimus timore dei morte proposita reseruemus. quis escam imperet liberis? quis autem se ridendum praebeat, ut in hoc seruiat? sed non ridebis. non sum ita senex, ut mihi non iuuenescat animi fortitudo.' Suspensus itaque cum hinc atque inde grauiter uerberaretur nec iam ferrent senilia membra uerberum poenas, lassatis carnificibus atque extensoribus in terram deflexus inflexibilem mentem gerebat. et quidam seu longaeuam miseratus aetatem seu temptamentis circumuenire desiderans 'responde' inquit 'tantummodo te manducaturum: nos te escae eius inmunem praestabimus'. at ille clamans: 'nequaquam contingat mihi, ut fiam senex incentiuum iuuenilis erroris, qui huc usque eram salutaris forma instituti. his ergo ludibriis, ut paululum uiuam, lucrabor et totius uitae labores addicam breuis uiatico senectutis? senectus portus debet esse, non naufragium uitae superioris. non te negabo, lex patria, non abiurabo uos, sancta instituta maiorum, non decolorabo uos, infulae sacerdotales, non te perfidiae puluere turpabo palam, canities'. quid multa? inmoriendo tormentis factus est ceteris magisterium perseuerantiae, qui electus erat ad infirmitatis exemplum. beatus igitur, in quo non potuerunt tormenta rationem uincere. an non beatus qui potuit uirtute animi uictor esse poenarum pietatisque remigio seruare integram in tantis fluctibus passionem? Post ipsum statuti sunt septem pueri cum matre. insultare licet tyranno, qui dum callide a sene incipiendum putat, magistrum elegit, qui discipulos faceret fortiores, quorum uelut puerilem aetatem praemiis prouocabat ad culpam, urgebat terroribus ad formidinem. at illi non degeneres tanto duce respondent: 'quid contemnis 〈nos〉 uel circumscribis ut pueros? sed fides cana est, sed ualida disciplina. experire certe, subice quibus placet poenis puerilia uiscera, non inuenies corda puerilia, nec potentiores erunt tormentorum machinae quam legitimae obseruationis excubiae. quem uicit senectus superabit aemula senectutis pueritia. sequimur patrem filii, discipuli doctorem. collige suppliciorum instrumenta proposita: meditationem patientiae, non terrorem inscitiae adferunt, dum uidentur'. iussit maximum natu eligi. at ille ridens: 'recte naturae ordinem seruas. sed cur dei legem temerandam putas? et pro pietate quidem omnes maximi sumus: sed tamen a me inchoatum gaudeo. quid quaeris, tyranne? confiteor nos summo deo seruire. et doces quid agere debeamus. si tanta pertinacia uis extorquere ueritatem, cur non omni uirtute nos eam tenendam putemus?' quid plura? adhibentur uariarum genera poenarum. sed uicit pietas inmanitatis furorem: exclusa est anima, non religio.