Quid horum quae ad meritorum beatitudinis spectant defuit sancto Iacob, qui tantum abfuit ab impiorum consortiis, ut ex eo fidelis populus nomen acciperet Istrahel dictus, quod deum mentis internae oculis intueretur peccati abstinens, a luxuriae omnis ebrietate sobrius, ut dura laborum absorbuerit, otii secura neglexerit? nonne pulchre et uere de hoc dictum est quod et hic fructum dabit in tempore suo, de quo scriptum est: ecce odor fili mei tamquam odor agri pleni? erat enim perfectus in omni flore uirtutum et sacrae benedictionis atque caelestis beatitudinis redolebat gratiam. ipse est enim ager, quem benedixit dominus, non iste terrenus aut horridus siluis aut fragosus torrentibus aut palustris pigrioribus aquis aut ieiunus frumentis aut inutilis uitibus, adhuc infecunda glarea saxosus aut hiulcus et aridus siccitate aut sanguine madidus aut sentibus incultus et spinis, sed ille ager, de quo dicit ecclesia in Canticis: adiuraui uos, filiae Hierusalem, in uirtutibus et fortitudinibus agri. hic namque est ager, de quo et dominus ait: et species agri mecum est. in hoc agro uua illa repperitur, quae expressa sanguinem fudit et mundum diluit, in hoc agro est ficus illa, sub qua sancti requiescent spiritalis gratiae suauitate recreati, in hoc agro est oliua illa fructifera dominicae fluens pacis unguentum, in hoc agro florent mala granata, quae plurimos fructus uno fidei munimine tegunt et quodam fouent caritatis amplexu. hos igitur fructus redolebat Iacob, qui deum per pericula sequebatur et tutum se ubique eius deductione credebat. nam licet dulcis et suauis odor agri sit, quia est odor naturae, tamen in sancto patriarcha uirtutum spirabat gratia. quam continens erat parsimonia, qui cibum sibi paratum non expetiuit, sed petenti fratri sine dilatione concessit. a quo primatus benedictionis accepit. quam pius erga parentes, ut praeferri germano seniori materno mereretur affectu et paternae benedictionis munere sacraretur, quam religiosus, ut fratrem recusaret laedere, quam uerecundus, ut patrem timeret fallere, quam honorificus, ut matri non posset quod iubebatur negare! Sed nec parentes nobis inexcusati relinquendi sunt, quod iuniorem filium seniori praetulerunt. simul cauendum, ne quis dum eorum intendit exemplo, iniquum inter filios habeat iudicium, ut alterum diligendum putet, alterum posthabendum. hinc enim excitantur odia fraterna et de pecuniae uilis incremento facinus parricidale conponitur. eadem foueat prolem mensura pietatis. esto tamen ut aliquid sibi amplius circa blandiorem aut similiorem rapiat affectus, par debet circa omnes esse forma iustitiae. plus confertur dilecto, cui fratrum amor quaeritur; plus autem adimitur ei qui praelationis iniustae oneratur inuidia. minitabatur Esau quod fratrem suum occideret, nec fraterna eum germanitas nec parentum reuerentia a parricidali furore reuocabat, et dolebat sibi benedictionem esse praereptam, cuius utique dignum se mansuetudine debebat probare, non scelere. sed et Rebecca non quasi filium filio, sed quasi iustum praeferebat iniusto. etenim aput matrem piam mysterium pignori praeponderabat: illum non tam fratri praeferebat quam offerebat domino, quem sciebat conlatum sibi munus posse seruare, in quo et alteri consulebat, quem diuinae subducebat offensae, ne grauiore implicaretur reatu, si acceptae gratiam benedictionis amitteret.