illam quoque formam iusti esse quis abnuat, ut nihil metuat, nihil reformidet nisi uirtutis dispendia aliorumque uanas formidines conprimat, quas habeant de periculorum sollicitudine, mortis timore, corporis infirmitate, ut doceat dissolui corpore et cum Christo esse multo melius, ut ostendat quia operationes non impediuntur debilitatibus corporis, sed augentur. neque splendore generis aut propinquorum subsidiis aut opibus, sed bono commendatur affectu. neque enim minus beatus Helias quam Moyses, cum alter cibi indiguus melotide uili sine filiis, sine sumptu, sine comite, alter populorum ductor, laetus subole, succinctus potentia, diuerso genere meritum aequale fundauerint, sicut in euangelio declaratum est, quando cum domino Iesu in resurrectionis gloria refulserunt; uidetur enim parem his quasi paribus gloriae suae testibus dedisse mercedem. nec minus beatus Helisaeus quam Dauid, cum alter regibus subditus, alter regali potestate praeditus propheticae sanctificationis haut disparem sint adepti gratiam. Quid enim deest ei qui illud bonum possidet et habet sibi semper comitem sociamque uirtutem? in quo statu non potentissimus? in qua paupertate non diues? in qua generis ignobilitate non clarus? in quo otio non laboriosus? in qua debilitate non uegetus? in qua infirmitate non fortis? in qua somni quiete non feriatus, quem etiam quiescentem uirtus propria non relinquit? in qua solitudine non stipatus, quem uita beata circumdat, quem uestit gratia, quem gloriae amictus inlustrat? non minus enim otiosus quam cum operatur beatus, nec minus dormiens quam uigilans gloriosus, quia non minus dormiens quam cum uigilat incolomis et sanus est. quando autem feriatus uideri potest, cuius mens semper operatur? quando autem solus, qui cum illo bono semper est, de quo ait propheta: replebimur in bonis domus tuae? quando abiectus, cuius conuersatio in caelo? quando non decorus, qui ad illius decori et solius boni se conformat similitudinem, qui etiamsi membris solutus sit, tamen mente se erigat? et tamquam ille qui cithara canere solitus, si eam dissipatam resolutis neruis et confractam uiderit et usum eius interruptum, abiciat eam atque eius numeros non requirat, sed uoce ipse se mulceat, ita et iste citharam corporis sui otiosam iacere patietur, corde se oblectabit, bonae conscientiae recordatione mulcebit, diuinis oraculis et scriptis propheticis adleuabit, suaue illud et iocundum animo tenens, mente conplectens, cui nihil possit triste accidere, cum semper ei diuinae praesentiae adspiret gratia et ipse sibi adsit summa animi tranquillitate perfusus. Superiore libro de uirtutum praeceptis disputauimus, sequenti clarorum uirorum utamur exemplis, qui in summis periculis positi beatitudinem uitae non amiserunt, sed potius adquisiuerunt. an non beatus Iacob etiam, cum patriam derelinqueret? immo plane beatus, qui dura exilii suscepit, ut fratris mitigaret iracundiam. nam si beatus est qui peccatum declinat, utique negari beatus non potest qui alterius culpam leuat, crimen auertit. paratum itaque parricidium declinauit exilio uoluntario eoque facto sibi salutem quaesiuit, fratri donauit innocentiam. merito itaque eum diuina ubique comitata est gratia, ut et, cum dormiret, beatae uitae munus adquireret. uidebat enim futurorum mysteria et diuina audiebat oracula. bonus in somno operarius et in paupertate diues, qui mercennariae uitae munere et patrimonium et coniugium eodem parauit officio. idem fraterni affectus reconciliator egregius certauit muneribus et obsequiis, ut indignationem omnem excluderet, dolorem offensionis auerteret, ostendens se minorem exilio non fuisse, qui posset largiri quae non acceperat. sed nimis ad inferiora propero et utilia transcurro, cum prius definiendum sit quid sit beatus. scriptum est enim: beatus uir, qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit, hoc scriptura significante eum beatum esse qui uel a perfidorum consortio temperauerit — ea est enim impietas auctorem uitae et parentem quendam salutis non recognoscere — uel in peccato non manserit uel in luxuria atque lasciuia non perseuerauerit, ipsum quoque in lege domini die ac nocte meditantem fore tamquam lignum quod dabit fructum in tempore suo. superiora merita sunt praemiorum, hoc meritorum praemium.