Quaero nunc utrum sapiens delectetur sanitate corporis. negare non possumus quod delectetur secundum naturam et libenter accipiat non dolere aliquid quam dolere, nisi forte pro Christo, pro quo, si causa poscat, et debilitatem corporis prompte accipiat et totum corpus suum morti offerat. idem tamen etiam praeter causam fidei atque iustitiae, si desit sanitas, non adficiatur animo neque frangatur dolore corporis, qui se potest uirtutum perfectione solari. quaero etiam utrum delectetur liberis? quis istud abnuat? neque enim durus et ferreus, sed perfectus quaeritur. tamen etsi amittat liberos, non ideo minus beatus, qui non ideo minus perfectus; quod enim perfectum beatum. quin etiam si aduersa toleret quam si secundis adfluat magis solet uideri huiusmodi perfectus, quamuis neque si desint neque si adsint externa conmoda aut corporis laeta, decedere quicquam uirtuti soleat uel accedere, sed plerisque tam laudi fuit tolerasse aduersa fortiter quam non incidisse. uerum haec specie aestimantur, non pondere: illud profundum uirum iustum nihil uelle nisi illud solum et praeclarum bonum, huic soli intendere, hoc unum in bonis ducere, non aliud cum illo, sed solum ipsum semper desiderare, hoc delectari. cui si aliud adiungatur quod delectet eum, ut est filiorum suauitas, non illud amittitur, sed istud adiungitur. non enim minuunt accidentia beatitudinem, quae augere non possunt, quia plenum illud et inuiolabile manet, in quod anima sese induit et cui se inseruit et infudit. manet semper inter aduersa et delectabilia perfecta uirtus, neque aduersa de perfectione eius quicquam minuunt neque delectabilia adiungunt perfectioni. quid enim est quod is qui ad summum ascendit aut damni de caducis sentiat aut conmoditatis? Neque uero, quod grauissimum apud plerosque habetur, se miserum putabit, si in captiuitatem uel ipse ueniat uel eius filii; non enim intolerabiliter feret quod habet natura uel quod uidetur domino. denique iustus dixit: bonum uerbum quod locutus est dominus et dixit: fiat pax et fides in diebus meis. non utique iustus iste Ezechias in filios deflexisse aerumnam captiuitatis gratulabatur, sed uoluntati domini obuiare non poterat et ideo mandata eius aequanimiter suscipiebat ut seruulus. accedit illud, quod aestimare poterat posse et in captiuitate meritum eminere uirtutis. neque enim minus beatus Hieremias in captiuitate, minus etiam Danihel. minus Hesdra, minus beati Ananias Azarias Misahel quam si in captiuitatem non incidissent, cum ideo in captiuitatem deducti sint, ut populo et praesentia im captiuitate solacia et spem euadendae captiuitatis adferrent. perfecti est enim uiri conmunitatem naturae sustentare uirtute animi et ad meliora adducere nec succumbere his quae plerisque terribilia et formidolosa uideantur, sed quasi fortem militem grauissimorum casuum sustinere incursus, conflictus subire et quasi prouidum gubernatorem nauem in tempestate regere atque occurrendo insurgentibus fluctibus magis uitare naufragium sulcando undas quam declinando. non iste in persecutione pauidus, non in tormentis mollior ne torquentem exasperet, sed quasi athleta fortis, qui repercutiat uerberantem si non caedis, certe sermonis flagello, qui multis metuenda tormenta despiciat dicens: sagittae infantium factae sunt plagae eorum, qui cum grauissimo licet dolore luctetur nec se miserabilem praebeat, sed ostendat tamquam in lanterna lumen etiam inter asperas procellas et grauissimos flatus suam lucere nec extingui posse animi uirtutem. non iste in suorum iniuriis mollis nec de sepulchro sollicitus sui corporis, cui sciat caelum deberi, non in captiuitate ciuicae plebis abiectior, sed sicut iudex seuerus infidelium perfidiam erroresque condemnans, ut Danihel, qui sacerdotum furta prodebat et superstitiones eorum redarguebat ostendens nulla ueritate subnixas, sed fraudibus adumbratas. talis postremo est uir perfectus, qui omnes uelit bene agere nihilque cuiquam accidere mali et, si praeter uoluntatem eius acciderit, ipse tamen de propria beatitudine nil amittat. Sed forte aliquis putet aegritudinem atque inbecillitatem corporis impedimento esse ad perfectionis munus implendum, eo quod non possint opera manuum ulla factaque procedere. uerum ea sibi iustus impedimento esse non sentiet, immo etiam eum qui illa miserabiliter defleat corripiet et quasi ignauum arguet, quod plus in corporis usu quam in animi uirtute constituat, quod ea quibus seruiat desideret, cum habeat quod aliis magis possit iubere, quod in paupertate ingemiscent, qui possit supra mundi opes esse — fideli enim totus mundus diuitiarum est —, quod ignobilitatem defleat, qui debeat despicere regias potestates, diuitibus et potentibus imperare, haec enim uita iusti, qui etiam quas habeat facultates communes aestimare debeat, immo etiam inopibus diuidere, dispensare pauperibus, revidere uoluptates proprias, tenuare sumptum, adhibere parsimoniam temperantiae, sobrietatem tenere in prosperis, patientiam in aduersis, in dolore tolerantiam, magnanimitatem in periculis, sanitatis perpetuae uota nescire, mortis inminentis terrore non concuti neque eum praestantiorem putare cui secundum naturam liberi propinqui salubritas laetitia affluentia redundauerint quam cui ilia defuerint neque externis saeculi, sed uirtutis domesticis merita pensare.