Est ergo beata uita in hominibus, sed in his scilicet, in quibus fuerit perfecta uita. perfecta autem uita non sensibilis ista, sed illa rationabilis secundum tractationem rationis et mentis uiuacitatem. in quo non est portio hominis, sed perfectio, quae non tam in condicione est hominis quam in operatione; haec enim beatum facit. huic igitur uiro quid est bonum nisi ipse sibi? quod habet, et adest ei hoc bonum et causa ei erit futurorum bonorum. de hoc bono dixit Solomon: bibe aquam de tuis uasis et de puteorum tuorum fontibus. superfluant tibi aquae de tuo fonte, in tuas autem plateas discurrant. sint tibi soli constitutae, et nemo alienus particeps sit tibi. fons aquae tuae sit tibi proprius. utere igitur interno bono tuo. testimonium autem boni huius maximum, quoniam qui habet alia non requirit. quid enim requirat qui inferiora despiciat, praestantissimo autem inhaereat, sicut scriptum est: eruus amicitiae et pullus gratiarum confabuletur tibi? amicitia autem praecedat te et una sit tecum in omni tempore; bona enim uirtutum amicitia et summi boni caritas. nihil itaque aliud quaerit perfectus ille nisi solum et praeclarum bonum. unde et dicit: unam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini omnes dies uitae meae et uideam delectationem domini. neque uero eum tamquam angustum inopemque fastidias, quia unius boni uelut solitaria societate contentus sit. huius enim amicitia circumdatus plurimus erit. abundat enim huiusmodi uiro ad beatitudinem et ad possessionem boni, et ideo nihil aliud desiderat. nihil enim quasi nouum expetit qui omnia habet. nihil est enim boni quod non habeat nec superfluis delectatur, sed necessariis et eo ipso necessario, quod non sibi, sed carni adhaerenti sibi necessarium sit, idque indulget quod ab inte- rioris hominis proposito non discrepet, quo faciat utrumque unum et reconciliet interiorem deo iuxta hominem atque exteriorem, ut fiat in utroque unus spiritus. Huius igitur propositi uir nec dispendiis minuitur nec aduersis frangitur nec repagulis inhibetur nec suorum amissionibus maestificatur. ad cuius informationem dicit apostolus: nolumus autem uos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non tristes sitis, sicut et ceteri qui spem non habent. solatur enim se resurrectionis fide et remunerationis futurae gratia nec recipit ea mente maestitiam, qua adhaeret deo, et diuinae praesentiae uoluptate laetatur. qui autem his contristatur non secundum deum contristatur, quod autem non secundum deum hoc plenum stultitiae. a perfecto igitur abest huius mundi tristitia, quae non secundum deum, et omnis sollicitudo corporalis aerumnae. huiusmodi enim inductioni mentis atque substantiae non adnumeratur habitudo corporis et quidam exterioris usus naturae, cum simul aduersus delicias corporis fragilitatemque ipsam naturae, orbitates, dispendia, contumelias inuictus animus uniformem debeat seruare constantiam, ut corpus ipsum scindat sensusque exuat carnis qui beatudinis palmam tenere desiderat, cuius fructus non in unius portione sit, sed in plurimarum et, si fieri potest, omnium sit uirtutum consortio. nescit igitur perfectus incommoda huius corporis aut aduersa mundi neque sentit, qui alienum ab huiusmodi metu, ne accidant, animum gerit. non enim uita perfectior, si his careat, definitur, sed si ista contemnat. nam si ita definiretur, ut ea esset beata uita, quae ab huiusmodi casibus expers uacuaque repperiri posset, utique his accidentibus non posset beatus aliqui definiri. ea igitur sequestrata sunt et hoc solum in aestimatione beatae uitae est requisitum, ut non in aliis, sed in possessione ueri et boni eius definitio teneretur, quoniam qui id habet despuit cetera nec requirit.