Sed uereris dubios uitae anfractus et aduersarii insidias, cum habeas auxilium dei, habeas tantam eius dignationem, ut filio proprio pro te non pepercerit? pulchro uerbo usa est scriptura, ut dei patris erga te pium propositum declararet, qui morti obtulit filium. et filius mortis acerbitatem sentire non potuit, quod in patre fuit: nihil sibi reliquit, totum pro te obtulit, quod in plenitudine diuinitatis nihil ipse amisit et te redemit. considera affectum patrium. quod pietatis est quasi morituri filii suscepit periculum, quasi orbitatis hausit dolorem, ne tibi periret fructus redemptionis. tantum fuit domino studium tuae salutis, ut propemodum de suo periclitaretur, dum te lucraretur. ille propter te dispendia nostra suscepit, ut te diuinis insereret, caelestibus consecraret. mire etiam addidit: pro nobis omnibus tradidit illum, ut ostenderet quod ita omnes diligat, ut dilectissimum sibi filium pro singulis traderet. pro quibus igitur quod super omnia est dedit, potest fieri ut non in illo uniuersa donauerit? nihil enim excepit qui omnium cessit auctorem. nihil est igitur quod negari nobis posse uereamur, nihil est in quo de munificentiae diuinae diffidere perseuerantia debeamus, cuius fuit tam diuturna et iugis ubertas, ut primo praedestinaret, deinde uocaret et quos uocaret hos et iustificaret et quos iustificaret hos et clarificaret. poterit deserere quos tantis beneficiis suis usque ad praemia prosecutus est? inter tot beneficia dei num metuendae sunt aliquae accusatoris insidiae? sed quis audeat accusare quos electos diuino cernit iudicio? num deus pater ipse qui contulit potest sua dona rescindere et quos adoptione suscepit eos a paterni affectus gratia relegare? sed metus est ne iudex seuerior sit: considera quem habeas iudicem. nempe Christo dedit pater omne iudicium. poterit ergo te ille damnare, quem redemit a morte, pro quo se obtulit, cuius uitam suae mortis mercedem esse cognoscit ? nonne dicet: quae utilitas in sanguine meo, si damno quem ipse saluaui? deinde consideras iudicem, non consideras aduocatum. potest iste seueriorem ferre sententiam, qui interpellare non desinit, ut paternae reconciliationis in nos conferatur gratia? Sed etsi qua inminerent grauia, nequaquam nos a Christo separare deberent. cur nos pro illo non etiam dura et acerba toleremus, qui pro nobis tam indigna suscepit? ideoque debet in nobis esse caritas, ut nullis periculis reuocemur a Christo. scriptum est enim: aqua multa excludere non poterit caritatem et flumina non concludent eam, quia torrentem transit anima diligentis. nulla tempestas, nullum profundum periculum, nullus terror mortis aut poenae uim caritatis imminuit; in his enim probamur, in his beata uita est, etiamsi multis periculis inundetur. non enim frangitur sapiens doloribus corporis nec uexatur incommodis, sed etiam in aerumnis beatus manet. neque enim aduersa corporis uitae beatae munus inminuunt neque de eius aliquid suauitate delibant, quia non in delectatione corporis uitae beatitudo est, sed in conscientia pura ab omni labe peccati et in eius mente qui cognoscit quia quod bonum est hoc delectat, etiamsi asperum sit, quod autem indecorum, etiamsi suaue, non mulcet. ergo causa bene uiuendi non delectatio corporalis, sed mentis prudentia est. non enim caro, quae subiecta est passioni, sed mens, quae iudicat, quia nihil melius delectat quam consiliorum honestas et operum pulchritudo; ea igitur beatae interpres est uitae. melior est enim prudentia uel ratio arbitra passionis quam passio praestantiusque quod iudicat quam quod iudicio subiectum est. neque enim fieri potest, ut ratione sit melius quod est inrationabile. habet ergo in se remunerationem suam qui sequitur Iesum et in suo affectu praemium et gratiam. etiamsi dura sustineat, beatus tamen est suis moribus, beatus ipsis periculis, sicut dominus definiuit dicens: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam.