profuit tamen mihi. coepi confiteri quod negabam, coepi delictum meum cognoscere et iniustitiam meam non operire, coepi pronuntiare aduersus me iniustitiam meam domino et tu remisisti impietates cordis mei. sed et illud mihi prodest quod non iustificamur ex operibus legis. non habeo igitur unde gloriari in operibus meis possim, non habeo unde me iactem et ideo gloriabor in Christo. non gloriabor quia iustus sum, sed gloriabor quia redemptus sum. gloriabor non quia uacuus peccatis sum, sed quia mihi remissa peccata sunt. non gloriabor quia profui neque quia profuit mihi quisquam, sed quia pro me aduocatus apud patrem Christus est, quia pro me Christi sanguis effusus est. facta est mihi culpa mea merces redemptionis, per quam mihi Christus aduenit. propter me Christus mortem gustauit. fructuosior culpa quam innocentia. innocentia arrogantem me fecerat, culpa subiectum reddidit. habes igitur quibus latio tibi profuit legis. sed dicis quia per legem superabundauit peccatum. sed ubi superabundauit peccatum, superabundauit et gratia. mortuus es peccato, homo; ergo lex iam non obest. resurgis per gratiam; ergo lex profuit, quia adquisiuit gratiam. accepisti etiam pignus Christi caritatis, quoniam qui pro te mortuus est aduocatus est tibi et sanguinis sui mercedem reseruat et qui peccatorem reconciliauit patri multo magis commendat innocentem et tuetur subditum, quia adsciuit innoxium. Tanti igitur beneficii debitor non rependis obsequium? heredem te fecit, coheredem te fecit, heredem dei, coheredem Christi: spiritum tibi adoptionis infudit. numera haec et adiunge non tam ad debiti nexum quam ad muneris accepti conserua- tionem. coheres Christi es, si conpatiare, si commoriare, si consepeliare cum Christo. suscipe passiones eius, ut supra passiones cum eodem esse merearis, uide quomodo tibi peccata superiora donauit, ut nihil faceret obesse quod peccasti. uide quomodo te hortatur, ne amittas quod accepisti. breuis huius laboris est meta et corona fructus perpetui, tolerabilis passio, merces inaestimabilis. quid enim te angit? an ignobilitatis abiectio? sed erit tibi in futurum gloriosa nobilitas deuotionis ac fidei. num census tenuior, uictus angustior? sed erunt tibi diuitiae remunerationis aeternae, in quibus rei ullius egere non possis. num amissio filiorum? recipies perpetuos, quos susceperas temporales. dicetur de te: beatus qui habet semen in Sion et domesticos in Hierusalem. indignae inquit passiones sunt huius temporis ad futuram gloriam scriptura tibi dicit. adde quia uita beata his aduersis saecularium molestiarum aut passionum corporalium non minuitur, sed magis probatur. adde quod uel patrimonii damna non sentit uel necessitudinum forti mente abscondit dispendia, absorbet dolorem. adde quia nescit naufragia qui semper in portu tranquillitatis est. quid illud quod labor tibi communis cum omni est creatura, quia propter te mundus ipse seruitutem tolerat corruptionis, quia cum sanctis tibi laboris huius et expectationis commune consortium est? sol occasum suum recognoscit, luna defectum, errorem stellarum lumina, dum totius corporis nostri expectatur redemptio.