Ergo ut ad exordia sermonis huius reuertamur, mens bona est, quae habet tractationem rationis et intendit sapientiae disciplinis, sed grauis lucta est ei cum mortis corpore et plerumque rationem mentis uincit carnis inlecebra. ideo do- minus primo legem dedit, cui mens hominis sese ad optemperandum dedit et ei seruire coepit, ut esset subdita; sed caro subiecta non erat, quia sapientia carnis non est legi subdita et praeceptis eius repugnabat. non enim poterat uirtuti oboedire cupiditatibus dedita et lenociniis carnalibus implicata. ideo laborandum est, ut teneamus dei gratiam. mens itaque bona, si rationi intendat, sed parum perfecta, nisi habeat gubernaculum Christi. uenit enim dominus Iesus, qui nostras passiones cruci suae adfigeret, peccata donaret. in cuius morte iustificati sumus, ut totus mundus eius mundaretur sanguine. denique in morte ipsius baptizati sumus. si igitur in illius morte dimittuntur nobis peccata, etiam peccatorum nobis passiones in illius morte moriantur, illius crucis clauis teneantur adfixae. si in illius morte mortui sumus, quid iterum tamquam uiuentes ad ea quae sunt mundana reuocamur? quid nobis cum elementia mundi, quid cum cupiditatibus, quid cum luxuria atque lasciuia, quibus in Christo mortui sumus? quodsi sumus in Christo mortui, in Christo resurreximus; cum Christo igitur uersemur, cum Christo superiora quae sunt, non quae corruptibilia et terrena quaeramus. Christus surgens a mortuis ueterem hominem adfixum cruci reliquit, nouum resuscitauit. Christus ideo mortuus est, ut et nos peccato moreremur, deo re-urgeremus. mortua est caro nostra, quid iterum peccato reuiuescit, quid iterum peccato oboedit? quid iterum peccatum regnat in mortuis, cum mors finis peccati sit? mortui sumus carne, renouati sumus spiritu. in spiritu ambulemus, quia spiritum Christi accepimus. si autem Christus in nobis, ergo sit nobis caro mortua propter peccatum, spiritus uero uiuat propter iustificationem. sic quod erat inpossibile legi solutum est, si in spiritu ambulemus: sic passiones sepelimus, si crucem huius corporis non resoluamus, si chirographum peccati, quod deletum est in cruce Christi, non rescribamus, si ueteris hominis amictum quem exuimus non induamus. scriptum est enim in Canticis: exui tunicam meam, quomodo induam eam? laui pedes meos, quomodo inquinabo eos? mortificata igitur nobis sunt corporis membra, cur eius pullulant uitia? ideo lex non praeualuit, quia carnem non mortificauit, ideo quasi umbra praeteriit, quia non colorauit, ideo etiam obumbrauit nos a sole iustitiae, quia coaceruauit crimina: ergo et obfuit. Quid igitur opus fuit ut lex promulgaretur, si profutura non erat? habebamus iam legem naturae, erat unusquisque sibi lex, qui opus legis scriptum habebat in corde suo. illam non tenuimus: cur addebatur et altera, in cuius operibus caro non posset iustificari? accessit uinculum, non solutio; addita est peccatorum agnitio, non remissio. peccauimus omnes, qui poteramus excusationem praetendere per ignorantiam: os obstructum est omnibus.