Quid autem est quod tibi non contulit dominus? legem dedit, adiuncxit gratiam. lex enim peccatum denuntiauit, sed in condicione lubrica penitus cohibere non potuit. cognoui enim peccatum quod nesciebam, cognoui concupiscentiam esse peccatum, et hac occasione cognitionis peccati aera cumulata sunt, quia peccatum, quod ante per ignorantiam meam mortuum uidebatur, in me reuixit: ego autem mortuus sum sub peccati uulnere, quia cognitio culpae, quae mihi profutura uidebatur, haec nocuit, ut scirem quod uitare non poteram. peccatum enim prodidit et per bonum denuntiationis suae peccati ipsius aceruauit inuidiam. itaque supra modum factum est peccatum mihi, quia cumulatum est denuntiatione mandati; crescit enim culpa, cum proditur nec cauetur. quomodo ergo bonum mandatum, quod mihi mors est? aut quomodo non est mihi mors, quod per bonum significationis suae demonstrandum peccatum operatum est in me mortem? nam certum est quod mors mihi accessit, dum quod facio agnosco peccatum, sicut ipse dominus ait: si non uenissem et locutus fuissem his, peccatum non haberent. quid miraris igitur si lex quibusdam morti sit, cum morti sit et domini salutaris aduentus, per quem redempti sumus? infidelis enim mortem sibi quaerit ex gratia, manet autem mandati gratia. etenim sicut cognitio uenenatorum poculorum consummatur ad disciplinam medicinae, sic diuinum mandatum ad uitam aeternam. sicut autem ei qui male utitur noxiis potionibus cognitio earum in malum uertitur et periculum et quo magis uenena cognouerit hoc se intellegit amplius periclitari, sic forma mandati his qui male legem interpretantur uel demonstrata atque interdicta peccata uitare non possunt mortis auctor est. sicut ergo bonum antidotum, etiamsi inprudenti aut intemperanti non bonum, sic bonum mandatum, etiamsi intemperanti non bonum est. ergo bonum mandatum, quod alicui mors est. responsum igitur habe primae propositioni, quia potest esse bonum mandatum, quod mihi mors est: bonum per naturam salutaris praecepti, mors per intemperantiam carnis. Et quia didicimus esse bonum mandatum quod mihi mors est, nunc discutiamus quomodo non sit mihi mors quod per bonum licet mihi operatum est mortem. sic enim proposuit apostolus: quod ergo bonum est mihi mors est? absit; sed peccatum, ut pareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. itaque spectemus singula. mandatum utique legis est, lex autem spiritalis est, cuius gratiam uideo, pulchritudinem laudo, formam praedico, praeceptum admiror: sed quia carnalis sum ego et uenundatus sum sub peccato, trahor inuitus ad culpam. etenim quasi seruo culpa dominatur. itaque odi crimen et facio. mens odit, caro concupiscit: ego tamen in utraque, qui legi mente consentio et carne quod nolo hoc ago. bonum ergo mandatum, cui consentio, et mens bona, quae quod bonum est eligit. bona ad iudicandum, sed infirma plerumque ad resistendum, quia repugnat ei corporis adpetentia et captiuam eam trahit ad erroris inlecebras. in quo periculo unum est remedium, ut quem lex liberare non potuit liberet dei gratia. sic enim scriptum est: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. itaque fit ut, licet peccatum quod latebat id est concupiscentia mea, quam non putabam esse peccatum, mortem mihi operata sit, dum proditur, et supra modum factum sit ipsum peccatum — erat enim peccatum, etsi nesciebatur, sed cognitione coaceruatum est et quasi incrementum erroris adsumpsit atque in naturam delicti cessit forma mandati —, mihi tamen mors non sit, cui promptum est ad Christum confugere, per quem soluimur omni mortis periculo. absoluta igitur etiam secunda est propositio, quia mandatum mihi legis mors non est, etsi mortem operetur. quod enim conturbamur fragilitatis est, quod euadimus Christi.