Doceri autem eam et sapientiam et disciplinam scriptura testatur, de temperantia in lege, de ceteris in Iob libro, in quo scriptum est: nonne dominus est qui docet intellectum et disciplinam? et in euangelio dominus ipse ait: discite a me quia mitis sum et humilis corde. et alibi ad discipulos ait: ite, docete gentes baptizantes eas in nomine patris et filii et spiritus sancti. unde autem discipuli dicti aut quid aliud a Christo nisi uirtutum operari praecepta discebant? denique Dauid ait: uenite, filii, audite me, timorem domini docebo uos. utique timor dei de numero uirtutum est, quia initium sapientiae timor dei, per quem adsciscitur piae forma doctrinae, de qua Paulus ait: gratias autem deo, quod fuistis serui peccati, sed oboedistis ex corde in eam formam doctrinae, in qua traditi estis, liberati autem a peccato serui facti estis iustitiae. doctrina igitur facit, ut possimus peruenire ad iustitiam. potest ergo adquiri iustitia discendo. intendamus igitur studio in formam euangelicae doctrinae. minimum studii plerumque pro maximo habetur. in studio enim sunt omnia, per quod adhibetur oboedientia, quae in utramlibet partem propenderit aut culpam adiungit aut gratiam. haec nos in primo Adam traxit ad mortem, haec in Adam secundo ad uitam uocauit. Non est quod cuiquam nostram adscribamus aerumnam nisi nostrae uoluntati. nemo tenetur ad culpam, nisi uoluntate propria deflexerit. non habent crimen quae inferuntur reluctantibus, uoluntaria tantum commissa sequitur delictorum inuidia, quod in alios deriuemus. uoluntarium sibi militem eligit Christus, uoluntarium seruum sibi diabolus auctionatur. neminem iugo seruitutis adstrictum possidet, nisi se ei prius peccatorum aere uendiderit. quid carnem quasi infirmam accusamus? membra nostra arma sunt iniustitiae et arma iustitiae. uidisti pauperem iniuriam accipientem, protexisti eum: membra tua arma pietatis sunt, quibus pauperem ab iniuria uindicasti. uidisti egenum, donasti eum muneribus: dextera tua mortem a tuo pectore reppulisti. uidisti eum qui ducitur ad mortem, eripuisti eum, quia scriptum est: eripe eum qui ducitur ad mortem: membra tua sunt arma iustitiae, si iniuste hominem perire non passus es. uidisti mulierem, castigasti corpus tuum, mortificasti libidines, procaces meretricis oculos auersatus deseruisti: membra tua arma sunt [et arma] castimoniae. contra autem si oculus tuus uidit mulierem ad concupiscendum eam, aperuisti uulnus, inpressisti telum corpori tuo: membra tua arma peccati sunt. uidisti possessionem pupillorum et paternis eos expulisti sedibus, transtulisti terminos quos posuerunt patres tui: membra tua arma iniquitatis sunt. affectus igitur, non caro auctor est culpae, caro autem uoluntatis ministra. non ergo uendat nos uoluntas nostra. clamat apostolus: nescitis quoniam cui exhibetis uos seruos ad oboediendum, serui estis eius cui oboeditis, siue peccati in mortem siue oboeditionis ad iustitiam? ergo si aut peccato seruimus aut iustitiae, consideremus in qua parte seruitus tolerabilior, fructus uberior. sed qui potest esse fructus in morte? peccati enim stipendium mors et ideo nullus in eo fructus est, sed pudoris dispendium, cum ea quae gessimus erubescimus. seruire autem iustitiae libertas est; qui enim uocatus est in domino seruus libertus est domini; similiter qui liber uocatus est seruus est Christi. utraque condicio optima, esse sub Christo, sub quo et pretiosa seruitus et gloriosa libertas: pretiosa seruitus quasi tanti sanguinis pretio comparata, gloriosa autem libertas, quam nulla seruitus culpae, nulla peccatorum uincula constringunt, nulla flagitiorum onera, nulla criminum commercia degeneris nexui seruitutis addicunt Disce humilitatem, homo, apostolici uim cognosce magisterii. si seruum te dicas, libertus es: si liberum te iactes, seruus es. nam et ille qui quasi seruus redemptus est libertatem habet et iste qui quasi liber uocatus est bonum est illi ut seruum Christi se esse cognoscat, sub quo seruitus tuta est et libertas secura. quis quasi idiotam Paulum uel in ipso iure adserit? sciuit discernere inter libertum et liberum et ideo non perfunctorie, sed proprie dixit: qui enim uocatus est in domino seruus, libertus est domini; similiter qui liber uocatus est seruus est Christi. reuera enim omnes Christi liberti sumus, nemo liber; omnes enim in seruitute generati. quid seruili condicioni adrogantiam libertatis adsumis? quid titulos nobilitatis usurpas, seruilis hereditas? nescis quod te Adae atque Euae culpa mancipauerit seruituti? nescis quod redemerit te Christus, non emerit? non auro et argento redempti estis de uana uestra conuersatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine agni clamat apostolus Petrus. ergo redemptus a domino es et seruus es qui creatus es, seruus es qui redemptus es et quasi domino seruitutem debes et quasi redemptori. nec inferiorem putes libertinitatem sub Christo quam libertatem esse. ad dignitatem aequalis, ad tuitionem praestantior est, ad gratiam par, aduersus lapsum cautior, aduersus superbiam tectior. ita libertatem accepisti, ut meminisse manumissoris tui debeas, ut patrono tuo noueris legitimum obsequium dele- rendum, ne ab ingrato reuocetur libertas. quid te beatius, qui sub domino regnas et sub patrono militas?