Passionum autem uelut duces sunt naturales delectatio et dolor, quas secuntur ceterae. illae enim conplectuntur uniuersas, quarum utraque non solum corporis, sed etiam secundum animam passiones sunt. et quia diximus subesse his alias passiones, ante delectationem concupiscentia, post delectationem gratulatio est; ante dolorem autem est timor, post dolorem tristitia, commotio autem animi communis passio et delectationis et doloris est. transcurram alias, id est superbiam auaritiam ambitionem contentionem inuidiam, quae sunt secundum animam passiones, transcurram etiam inexplebilem uorandi libidinem effusionemque luxuriae atque lasciuiae, quae uitia nexa sunt corpori et secundum illud operantur. meritoque temperantia quam maxime passionum istarum restinguit ardorem, quae primum sobrietate atque moderamine animum temperat, mentem informat, deinde etiam deliciarum abstinentia restringit habenas corporalis ferocitatis. ideo lex recidit ciborum licentiam, epularum copias, non solum ut resecaret luxuriam, uerum etiam ut inhibentis contemplatione praecepti uiam tractationi rationis aperiret, quae inritamenta gulae ceterasque recideret cupiditates, corporeas passiones motusque cohiberet. temperantia est igitur correctionis praeuia, disciplinae magistra. Ab hac profectus Iacob sanctus primatus a fratre quos non habebat accepit eiusque praelatus adsensu docuit in reliquum intemperantes proprio sibi uiles esse iudicio. ab hac profectus Ioseph et calorem iuuentutis edomuit et temptatum adulterinis animum inlecebris rectae rationis inductione firmauit. denique quamuis fortis esset et ualidus, tamen tractatu rationis fulcire se maluit dicens uxori domini sui: si dominus meus nescit propter me aliquid in domo sua et omnia quaecumque habet dedit in manus meas, neque subtractum est a me quicquam praeter te, quia uxor illius es, et quomodo faciam uerbum hoc malum et peccabo coram deo? haec est igitur rectae rationis tractatio, quam Graeci λογισμόν nuncupant, qua mens sapientiae intenta solidatur. pulchra est enim ratio, quod nec beneficiis domini esse deberet ingratus nec occultum posset esse peccatum, quod deo teste committeret, quem latere non posset. Bona igitur ratio, quae et hostilem plerumque affectum exuit et dolorem iniuriae sequestrat. denique et in acie plerumque uictorem mitigat et ferituri mucronem retardat et rogantem morti eripit, eo quod subiectis parcere iusta ratio persuadeat. nam de excludendo uel mitigando iniuriae dolore quis melior magister quam patriarcha Iacob, qui proprios coarguens filios Symeon et Leui ait: odiosum me fecistis, ita ut saeuus uidear. et utique ulti fuerant sororis iniuriam, quae contra instituta patria uiolato fuerat pudore temerata. nec potuit Iacob, praeceptor disciplinae, custos pudoris, stuprum probare commissum, sed maluit insolentes ratione cohiberi sciens quod indignationem ratio temperare posset. temperantia est igitur, quae resecat cupiditates. hanc primis hominibus tenendam mandauit deus dicens: de fructu autem ligni, quod est in medio paradisi, non edetis neque tangetis illud, ne moriamini. et quia non est retenta, ideo transgressores uirtutis egregiae paradisi exules facti sunt et inmortalitatis exortes. hanc lex docet et uniuersorum infundit affectibus.