habes haec in Solomone, quia Prouerbia eius moralia. Ecclesiastes naturalis, in quo quasi uanitates istius despicit mundi, mystica sunt eius Cantica canticorum. habes et in propheta: seminate uobis ad iustitiam. uindemiate ad fructum uitae, inluminate uobis lumen cognitionis. hoc est lumen cognitionis habere caritatis perfectionem. ideoque dictum est: noli timere; caritas enim timorem excludit foras. ut cognoscamus autem quia et Solomon ita hos interpretatus est puteos, ut ad moralem doctrinam et naturalem referret et mysticam, in singulis libris suis, quos de moralibus uel naturalibus uel mysticis scripsit, posuit hos puteos. nam et in Prouerbiis, cum declinandam speciem diceret saecularis inlecebrae, ait: bibe aquam de tuis uasis et de puteorum tuorum fontibus, et superfluant tibi aquae de tuo fonte. et infra: fons aquae tuae sit tibi proprius et iocundare cum uxore, eo quod aduersus temptamenta mundi remedio nobis uera sapientia sit, moralis quoque doctrina, quae imaginem mundanae uoluptatis meretriciis quibusdam inlitam fucis inriguo suo diluat et fluento sui fontis abstergeat.