quis haec legens terrena magis quam spiritalia opera esse arbitretur, quod uel Abraham fodit puteos uel Isaac, tanti uidelicet patriarchae, uel etiam Iacob, sicut in euangelio repperimus, uelut fontes quidam generis humani et specialiter deuotionis ac fidei. quid est enim puteus aquae uiuae nisi profundae altitudo doctrinae? unde et Agar ad puteum angelum uidit et Iacob ad puteum Rachel sibi inuenit uxorem; Moyses quoque secus puteum futuri locauit merita prima coniugii. a puteo igitur uisionis aperire Isaac adorsus est puteos et bono ordine, ut eius putei aqua primum rationabile animae oculumque eius dilueret et foueret, quo uisum eius faceret clariorem. fodit etiam alios puteos plures. unde et scriptum est: bibe aquam de tuis uasis et de puteorum tuorum fontibus. quanto plures fuerint, tanto est uberior redundantia gratiarum. fodit tamen puteum, quem foderat pater Abraham, de quo litem fecerunt pastores Gerarum, hoc est maceriae — ubi enim maceria ibi diuisio inter repugnantes, ibi iniustitia —, et ideo uocauit Iniustitiam. alium quoque fodit et orta dissensione uocauit eum Inimicitias. in quibus uidetur elucere doctrina moralis, eo quod sublato pariete maceriae solutae sint in carne hominis inimicitiae et facta sint utraque unum in figura per Isaac, in ueritate per Christum, meritoque postea pura aqua in eo puteo sit reperta tamquam doctrina moralis utilis ad hauriendum. puteus quoque Latitudinis quid aliud significat nisi de naturalibus disciplinam? qua causa et Latitudo dicitur. quia sine contentione, sine lite iam quietus atque securus est qui mundana haec et sensibilia fuerit supergressus. unde superatis iam aduersantibus et alienigenis cogitationibus — quid enim tam alienum quam omnia saecularia, quae perpetua esse non possunt? — potest sapiens dicere: dilatauit dominus nobis et auxit nos super terram, quia terrena transcendit. ultimus est puteus Iuramenti, in quo ei uisus est deus et ait ei: noli timere; tecum enim sum et benedixit eum. haec doctrina iam mystica est.