quae non inmerito soror magis quam uxor adpellatur, eo quod mitis atque pacifica anima communis magis pietatis quam specialis copulae nomen accipiat et quia uniuersis magis quam uni se existimet obligatam. fodit autem puteos Isaac et plurimos quidem, quos foderat pater eius, et repleuerant illos post mortem Abrahae patris illius alienigenae. prae ceteris tamen fodit hos puteos, unum in conualle Gerarum et inuenit ibi puteum aquae uiuae, et litem fecerunt pastores Gerarum cum pastoribus Isaac, eo quod aquam sibi huius putei quasi propriam uindicabant, et uocauit nomen eius Iniustitiam. et fodit alium puteum, in quo orta est disceptatio, et inposuit illi nomen Inimicitias. et fodit tertium, in quo lis nulla inter pastores commissa est, et uocauit eum Latitudinem. fodit et puteum [Iuramenti] et non inuenit in eo aquam et uocauit eum puteum Iuramenti.