haec ergo equa pretiosa est et currus Pharao ueloces, quod aliqui ad ecclesiam referunt et ad populum. sed de hoc mysterio alibi saepius diximus et maxime in psalmo CXVIII, hoc autem loco de anima dicendum suscepimus. huius equae similis aestimatur haec anima, hoc est propheticae uel apostolicae uirtutis, quod in eorum adnumeretur grege qui fecunditate praedicationis suae totius orbis terrarum spatia referserunt et quamuis in corpore constituti nulla tamen cursus spiritalis sensere dispendia. ideoque laudatur quod caelesti sibi inluminante praecepto iam speciosa, iam pulchra sit, quae uultu praeferat castitatis. decorem et redimicula ceruicis adtollat, in qua sunt patientiae et humilitatis insignia. talis animae diligebat Isaac uerus decorem humilitatem patientiam et ideo partus eius auide requirebat. Concepit autem Rebecca et patientia sua nodum sterilitatis absoluit. quid autem pariat prophetica atque apostolica anima consideremus et quomodo pariat. abiit inquit interrogare dominum, quia exultabant infantes in utero eius. et responsum accepit: duae gentes in utero tuo sunt, eo quod nihil sponte praesumat, sed in omnibus summum deum praesulem poscat suorum consiliorum, simul plena pacis atque pietatis duos populos sua fide et praedicatione conectat et tamquam utero suo claudat.