cui respondit uerbum dei: nisi cognoscas te, decora inter mulieres. quae quereris quod relicta sis, nisi te cognoscas, nisi te paeniteat lapsus tui, nisi intentionem deuotionis adprobes, nisi fides tua et sinceritas augeatur, querella nihil proderit. aut sic: nisi cognoscas te quia decora es, nisi pulchritudinem naturae tuae serues et corporis te inlecebrae non demergant nec inpedimenta detineant, nihil tibi creaturae melioris nobilitas suffragabitur. Cognosce igitur te et naturae tuae decorem et exi quasi exuta uinculis pedem et nudo exserta uestigio, ut carnalia integimenta non sentias, uestigium mentis tuae corporalia uincula non inplicent, ut pes tuus speciosus adpareat. tales enim sunt qui ad regnum caelorum adnuntiandum eliguntur a domino, de quibus dictum est: quam speciosi pedes euangelizantium pacem! talis Moyses, cui dicitur: solue calciamentum pedum tuorum, ut uocaturus populum ad dei regnum deponeret prius carnis exuuias et nudo spiritu uestigioque mentis incederet. hoc est ergo quod ait: exi tu in calcaneis gregum et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum, quia per greges regnum intellegimus, eo quod potestatis sit gregibus praesidere. praesidet autem unusquisque sibi quadam potestate regali, si coherceat in se corporis luxus et seruituti redigat carnem suam. ideoque dictum est: regnum dei intra uos est. unde pulchre ait ad animam: exi, id est exi seruitio, exi ex carnis imperio atque dominatu et exi non in carne, sed in spiritu, exi ad regimen potestatis. ideoque addidit: pasce haedos tuos, rege ea quae in sinistra tua sunt; nam si non regantur, facile labuntur. coerce petulantiam, lasciuiam tui corporis et luxuriam inrationabilem, edoma leues motus, pasce eos non in corporeis tabernaculis, sed in tabernaculis pastorum, qui regere gregem norunt. sunt enim amabilia tabernacula Istrahel sicut nemora obumbrantia super flumen, in quibus anima tamquam in procinctu bellico sita bonam exercet militiam, incursus explorat hostiles, uirtutis labore quaerit uictoriam, ut possit equae illi, quae Solomonis est, conparari uelox ad currendum, habilis ad partum, quoniam fecunditas animae desideratur et quaeritur.