eadem tamen anima cognoscens se corporis societate fuscatam dicit ad alias animas uel ad illas caelestes et adpositas sacro ministerio potestates: nolite aspicere me, quoniam offuscata sum, quoniam non est intuitus me sol. filii matris meae pugnauerunt aduersum me, hoc est inpugnauerunt me corporis passiones, carnis inlecebrae colorarunt; ideo mihi sol iustitiae non refulsit. quo uiduata praesidio deuotionem meam et obseruantiam plenam seruare non potui. hoc est enim: uineam meam non custodiui, quia spinas et non uuam adtuli, id est faciens peccata pro fructibus. et cum de uerbo loquitur, inradiante sibi uerbi splendore conuersa ad ipsum dicit: ubi pascis? ubi manes in meridiano? recte dicit ubi pascis? quia regale est dei uerbum: ubi manes? quia morale: in meridiano, quia mysticum, siquidem meridie Ioseph cum fratribus suis in conuiuio constitutus futurorum temporum mysteria reuelabat. sed etiam Dauid ait: reuela ad dominum uiam tuam et spera in eum, et ipse faciet et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem. et ipse Paulus meridie circumfulsisse sibi lumen adseruit, quando a persecutione est conuersus ad gratiam. queritur ergo quod derelicta sit, quod destituta sit pauper ex diuite; abundabat enim munere gratiarum, sed egere coepit, ubi diuinae praesentiae sibi copia denegata est, et ideo uel quasi mercennaria haberi postulat, quae ante sibi pretiosioris copulae gratiam uindicabat.