denique ait: introduxit me rex in cubiculum suum. beata anima quaecumque ingreditur penetralia. nam ea insurgens de corpore ab omnibus fit remotior atque intra semet ipsam diuinum illud si qua insequi possit scrutatur et quaerit. quod cum potuerit conprehendere, ea quae sunt intellegibilia supergressa in illo confirmatur atque eo pascitur. talis erat Paulus, qui sciebat se raptum in paradisum, sed siue extra corpus raptum siue raptum in corpore nesciebat. adsurrexerat enim anima eius de corpore et se a uisceribus et uinculis carnis abduxerat atque eleuauerat, factusque a se ipso alienus intra semet ipsum tenuit uerba ineffabilia, quae audiuit, et uulgare non potuit, quia aduertit ea loqui homini non licere. anima ergo bona contemnit uisibilia et sensibilia nec consistit in eis nec in despiciendis his inmoratur et residet, sed ascendit ad illa aeterna et inuisibilia et plena miraculis puro sensu se piae mentis adtollens. etenim perfectioni studens solum illud bonum diuinitatis intendit nec aliud quicquam requirendum putat, quia tenet quod summum est. itaque uir huiusmodi, in quo est animae pulcritudo, solus sibi abundat, quia ipse sibi est satis. nec solus aliquando est, cui praesul dominus adest. denique in illud diuini illius introducta secretum exultemus inquit et laetemur in te. diligamus ubera tua super uinum. non enim in diuitiis et auri argentique thensauris, non in possessionum fructibus, non in potestatibus, non in conuiuiis, sed in solo deo iustus exultat.