ostendens itaque non solam speciem uerbi et uultum quendam, sed omnia eius interiora diligere adiungit ad osculorum gratiam: quia bona inquit ubera tua super uinum et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. illa osculum poposcit, deus uerbum se ei totus infudit et nudauit ei ubera sua, hoc est dogmata sua et interioris sapientiae disciplinas et unguentorum suorum dulci odore fraglauit. quibus captiua dicit uberiorem esse iucunditatem diuinae cognitionis quam laetitiam omnis corporeae uoluptatis. adspirat enim in uerbo odor gratiae et remissio peccatorum, quae in totum diffusa mundum omnia tamquam exinanito repleuit unguento, quia per uniuersos grauis conluuies detersa uitiorum est. Propterea inquit adolescentulae dilexerunt te. adtrahe nos: post odorem unguentorum tuorum curramus. bona quidem prudentia, sed dulcis misericordia; illam enim pauci adsecuntur, haec ad omnes peruenit. propter hanc, inquit, indulgentiam tuam diligunt te animae renouatae spiritu. unde et ad animam dicitur: renouabitur sicut aquilae iuuentus tua; ad animam enim loquebatur dicens: benedic, anima mea, dominum. et ideo et ista festinat ad uerbum et rogat ut adtrahatur, ne forte derelinquatur, quia currit dei uerbum et non est adligatum. denique exultat tamquam gigans ad currendam uiam et, quia egressus eius a summo caelo et occursus eius ad summum eius, uidens se inparem tantae uelocitati dicit: adtrahe nos. bona anima, quae non pro se sola, sed pro omnibus rogat. adtrahe inquit nos. habemus enim cupiditatem sequendi, quam unguentorum tuorum inspirat gratia: sed quia cursus tuos aequare non possumus, adtrahe nos, ut auxilio tuo fultae uestigiis tuis possimus insistere. si enim tu adtraxeris, curremus et nos et spiritalia uelocitatis flabra capiemus. et deponitur enim sarcina, quibus manus tua fulcro est, et oleum tuum infunditur, quo curatus est ille qui a latronibus uulneratus est. ac ne inpudens tibi uideatur quod ait: adtrahe nos, audi dicentem: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. uides quod libenter nos adtrahat. ne remaneamus sequentes. sed qui uult adtrahi currat, ut conprehendat, et currat superiora obliuiscens et ea quae sunt priora adpetens; sic enim poterit Christum conprehendere. unde et apostolus: sic currite, ut omnes conprehendatis. uult et ista ad brauium peruenire quae desiderat conprehendere. prudenter ergo rogat ut adtrahatur, quia non omnes sequi possunt. denique Petro dicenti: quo uadis? respondit uerbum dei: non potes me modo sequi, sequeris autem postea. claues ei commiserat regni caelorum et sequendo se inparem iudicauit. hanc tamen animam non distulit, quia non praesumebat, sed rogabat.