Talis erat Isaac, cum Rebeccam aduenientem expectaret. praeparans se copulae spiritali. ueniebat enim caelestibus iam dotata mysteriis, ueniebat magna secum ornamenta aurium et manuum ferens, eo quod auditu et operibus emineat ecclesiae pulchritudo, cui recte dictum aduertimus: esto in milia milium, et semen tuum possideat aduersariorum ciuitates. decora igitur ecclesia, quae ex inimicis gentibus filios adquisiuit. sed potest hoc etiam ad animam deputari, quae passiones corporis subigit et ad uirtutum officia conuertit. repugnantesque motus sibi oboedientes efficit. ergo uel anima patriarchae uidens mysterium Christi, uidens Rebeccam uenientem cum uasis aureis et argenteis tamquam eccle- siam cum populo nationum mirata pulchritudinem uerbi et sacramentorum eius dicit: osculetur me ab osculis oris sui uel Rebecca uidens uerum Isaac, uerum illud gaudium, ueram laetitiam desiderat osculari. quid est igitur: osculetur me ab osculis oris sui? considera uel ecclesiam iam diu promisso sibi per prophetas dominico aduentu per tempora multa suspensam uel animam, quae eleuans se a corpore abdicatis luxurie atque deliciis uoluptatibusque carnalibus, exuta quoque sollicitudine saecularium uanitatum iam dudum infusionem sibi diuinae praesentiae et gratiam uerbi salutaris exoptet, commacerari, quod sero ueniat, et adfligi et ideo quasi uulneratam caritatis, cum moras eius ferre non possit, conuersam ad patrem rogare, ut mittat sibi deum uerbum, et causam, qua sit ita inpatiens, declarare dicentem: osculetur me ab osculis oris sui. non unum osculum quaerit, sed plura oscula, ut desiderium suum possit explere; quae enim diligit non est unius osculi parcitate contenta, sed plura exigit, plura uindicat et ita se amplius dilecto commendare consueuit. denique illa in euangelio sic probata est, quia non cessauit inquit osculari pedes meos. et ideo remissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum. ergo et haec anima oscula uerbi multa desiderat, ut inluminetur diuinae cognitionis lumine. hoc est enim osculum uerbi, lumen scilicet cognitionis sacrae; osculatur enim nos deus uerbum, quando cor nostrum et ipsum principale hominis spiritu diuinae cognitionis inluminat. quo anima donata caritatis pignore nuptiali laeta atque ouans dicit: os meum aperui et duxi spiritum. osculum est enim, quo inuicem amantes sibi adhaerent et uelut gratiae interioris suauitate potiuntur. per hoc osculum adhaeret anima deo uerbo, per quod sibi spiritus transfunditur osculantis, sicut etiam ii qui se osculantur non sunt labiorum praelibatione contenti, sed spiritum suum inuicem sibi uidentur infundere.