anima igitur secundum sui naturam optima est, sed plerumque per inrationabile sui obnoxia fit corruptioni, ut inclinetur ad uoluptates corporis et ad petulantiam, dum mensuram rerum non teneat, aut fallitur opinione atque inclinata ad materiem adglutinatur corpori. sic uisibile eius inpeditur et malitia repletur, quia dum intendit malitiae, eius se uitiis replet et fit defectu bonitatis intemperantior. perfecta autem anima auersatur materiam, omne inmoderatum mobile malignum refugit ac respuit nec uidet nec adpropinquat ad illius terrenae labis corruptionem: diuina intendit, terrenam autem materiem fugit. fuga autem est non terras relinquere, sed esse in terris, iustitiam et sobrietatem tenere, renuntiare uitiis, non usibus elementorum. fugiebat Dauid sanctus a facie Saul, non utique ut terras relinqueret, sed ut inmitis et inobseruantis et perfidi declinaret contagium. fugiebat autem adhaerens deo, sicut ipse ait: adhaesit post te anima mea. abducebat se et ableuabat uitiis saeculi huius, eleuabat animam suam sicut Isaac in campo uel abalienabat uel, ut alii habent, deambulabat. nam hoc quoque ostendit cum uirtutibus familiare habere consortium, ut deambulet unusquisque in innocentia cordis sui, nullo usu terrenis uitiis misceatur atque inreprehensibilem uiam inoffenso carpat mentis uestigio nec ullum locum in se aperiat corruptioni.