In patre nobis sancti Isaac uel origo satis expressa est uel gratia. cui ad omnem redundat gloriam quod tanto et tam inimitabili uiro natus Abrahae patri praemium fuit. neque uero istud mirabile, cum in eo dominicae generationis et passionis figura praecesserit, siquidem et sterilis anus ex promissione dei peperit eum, ut crederemus quod potens est deus facere, ut possit et uirgo generare, et oblatus unicus ad inmolandum, qui et patri non periret et inpleret sacrificium. itaque ipso nomine figuram et gratiam signat; Isaac etenim risus latine significatur, risus autem insigne laetitiae est. quis autem ignorat quod is uniuersorum laetitia sit qui mortis formidolosae uel pauore conpresso uel maerore sublato factus omnibus est remissio peccatorum? itaque ille nominabatur et iste designabatur, ille exprimebatur et iste adnuntiabatur. ipse est, quem iam tunc persequebatur ancilla: ipse est, propter quem iam tunc dicebatur: expelle ancillam; non enim heres erit filius ancillae cum filio meo Isaac: ipse est, cui pater alienigenam. sponsam adquisiuit: ipse est, mitis, humilis atque mansuetus, qui ueniente Rebecca, hoc est patientia exiuit in campum abalienare. sapientis enim est segregare se a uoluptatibus carnis, eleuare animam atque a corpore abducere; hoc est enim se hominem cognoscere, qui Chaldaeorum sermone Enos dicitur, Latino homo. Enos autem qui adsumpsit et sperauit inuocare deum et ideo creditur esse translatus. non uidetur itaque homo esse nisi is qui in deum sperat. qui autem sperat in deum non degere in terris, sed quasi translatus adhaerere deo manifesta ueri interpretatione signatur. bonus igitur Isaac uerus utpote plenus gratiae et fons laetitiae. ad quem fontem ueniebat Rebecca, ut impleret hydriam. dicit enim scriptura quia descendens ad fontem impleuit hydriam et ascendit. descendit itaque ad sapientiae fontem uel ecclesia uel anima, ut totum uas inpleret suum et hauriret purae sapientiae disciplinas, quas haurire Iudaei de fonte profluo noluerunt. quis iste fons sit audi dicentem: me dereliquerunt fontem aquae uiuae. ad hunc fontem sitiens currebat anima prophetarum, sicut et Dauid dicit: sitiuit anima mea ad deum uiuum, ut sitim suam ubertate diuinae cognitionis expleret et insipientiae sanguinem spiritalium rigatu dilueret fluentorum. hic est enim fluxus sanguinis, sicut significat lex, qui deoperitur, quando uir sedenti in diebus sanguinis sui mulieri miscetur. mulier est delectatio, corporis inlecebrae. itaque caue ne uigor mentis tuae coitu quodam corporeae uoluptatis inflexus emolliatur atque in eius omnis amplexus resoluatur et fontem eius aperiat, qui debet esse clausus et saeptus intentionis studio et consideratione rationis; hortus enim clausus, fons signatus. namque mentis uigore resoluto sensus se corporalis delectationis effundunt, perniciosi nimis et in adpetentiam plenam grauis periculi proruentes, quos, si mentis uiuidae considerata mansisset custodia, refrenasset.