<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa032.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p> Ideo ergo securus intrat qui ad domini ingreditur misericordiam. <lb/>
            denique bono seruo dicitur: intra in gaudium <lb/>
            domini tui, de seruo autem nequam dicitur: tollite illum<lb n="5"/>
            in tenebras exteriores. ideo et Adam eiectus de patria <lb/>
            caelesti et illa sede paradisi in insulam peccati est relegatus. <lb/>
            recte ergo dicit scriptura: renouamini, insulae, quia <note type="margin"> F </note> <lb/>
            peccatorum fluctibus sicut insulae m istius mundi freto <lb/>
            circumuenimur. istae ergo insulae per aduentum domini peccatorum<lb n="10"/>
            remissione renouatae sunt, id est homines in lauacro <lb/>
            medii inter aquas quasi insulae constituti tundebantur undarum <lb/>
            molibus sicut insulae sonoris peccatorum relidentibus fluctibus, <lb/>
            sicut insulae, in quibus ante uelut fraudum scopulis erant <lb/>
            simplicibus crebra naufragia, quia dolus erat in corde et in<lb n="15"/>
            ore blanditiae. at uero posteaquam dominus Iesus, in quo <note type="margin"> 652 A </note> <lb/>
            dolus non est, adueniens in hunc mundum caelestis expositione <lb/>
            doctrinae humanarum profunda mentium serenauit et tranquillitatem <lb/>
            refudit affectibus singulorum auferens saepem <lb/>
            discordiae, quasi quaedam portuum coepere adpropinquantibus <lb n="20"/>
            suffragia, ut unusquisque nauigium suae quietis in <lb/>
            proximi aut fratris constituat affectu et in secessu quodam <lb/>
            piae mentis haereat litorali. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>