Uidens ergo in spiritu illam dulcedinem sacramentorum F caelestium, illam mensam, quae repellit insidias adterentum, sicut ipse in superioribus dixit: parasti in conspectu meo mensam aduersum eos qui conterunt me, ait: et introibo ad altare dei mei, ad deum, qui laetificat iuuentutem meam. pulchre dixit quasi Adam: et introibo. eiecti enim eramus de paradiso domini, ex quo Adam peccati sui conscius uultum domini declinauit. decore quoque addidit: et introibo ad altare dei, quasi in conspectum dei rediret. auersus enim erat a muneribus nostris, quando Cain parricidae illius munera non probauit. latebat Cain 651 A alienus a domini conspectu: furens effera uis animi, quod in fratris sui dominus respexerat munera, sub offensione proprios reliquit heredes. occiderat Abel non sibi, cuius et sanguis clamabat ad dominum, sed occiderat omnibus nobis. nullius prope iam sacrificium probabatur, quia non erat qui faceret bonitatem, non erat usque ad unum, quando nec deo fides nec fratris 3 Esai. 65, 1 6 Psalm. XXXXII 3 12 Psalm. XXII 5 14 Psalm. XXXXII 4 17 Gen. 3, 8 20 Gen. 4, 5 21 Gen. 4, 5 sq. 23 Gen.4,10 5 eclesia P (c s. u.) ecclesia P\' 8 totius mundi esset B 11 atterentium DP\'C 12 dixit] ait B 13 conterunt] tribulant B me] nos DP\' ait om. B (dicit s. tt. m2) 15 pulchre P (r a. u.) adam] ad dfii DP\' 17 decore] de qua re DP\' 18 conspectum scripsi conspectu libri 19 aduersus PB a om. B 21 conspectu P (B S. fl.) conspectu dni DP\' uis PC ui B lis DP\' 23 occideret (in mg. m2 occiderat) autem B 25 bonum B (in mg . m2 al bonitatem) 26 fratri germanitatis B (in mg. m 2 ai fratris genllanitati) germanitati pietas reseruata est. uenit dominus Iesus, ut B resuscitaret Adam, resuscitatus est et Abel. cuius munera placuerunt deo. optulit semet ipsum dominus Iesus, id est primitias sui corporis in sanguinis aspersione melius loquente quam sanguis Abel locutus in terra est. respexit deus in eius munera, ex quo ipse reconciliationis diuinae gratiam bonis reliquit heredibus. recte igitur sanctus Dauid, quasi ex persona reconciliati hominis ait: et introibo ad altare dei mei, ad deum, qui laetificat iuuentutem meam.