<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa032.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p>            adfuit deus uotis, qui solet et inprouisus adsistere et non <lb/>
            rogantibus se manifestare, sicut ipse ait: palam factus <lb/>
            sum non quaerentibus me, et piis adstipulatus oratis <lb/>
            uotorum seriem celeri praeuenit effectu subitoque in ecclesiam<lb n="5"/>
            et in tabernacula sua sanctum prophetam deduxit in spiritu <lb/>
            atque ante oculos eius sacrum altare constituit, in quo futura <lb/>
            esset totius mundi redemptio et uniuersorum toto orbe <note type="margin">E </note> remissio <lb/>
            peccatorum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>