<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa032.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p>            adfuit deus uotis, qui solet et inprouisus adsistere et non <lb/>
            rogantibus se manifestare, sicut ipse ait: palam factus <lb/>
            sum non quaerentibus me, et piis adstipulatus oratis <lb/>
            uotorum seriem celeri praeuenit effectu subitoque in ecclesiam<lb n="5"/>
            et in tabernacula sua sanctum prophetam deduxit in spiritu <lb/>
            atque ante oculos eius sacrum altare constituit, in quo futura <lb/>
            esset totius mundi redemptio et uniuersorum toto orbe <note type="margin">E </note> remissio <lb/>
            peccatorum. 
</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="9" unit="altchapter"/>  Uidens ergo in spiritu illam dulcedinem sacramentorum<note type="margin"> F </note> <lb n="10"/>
            caelestium, illam mensam, quae repellit insidias adterentum, <lb/>
            sicut ipse in superioribus dixit: parasti in conspectu <lb/>
            meo mensam aduersum eos qui conterunt me, ait: <lb/>
            et introibo ad altare dei mei, ad deum, qui laetificat <lb/>
            iuuentutem meam. pulchre dixit quasi Adam: et <lb n="15"/>
            introibo. eiecti enim eramus de paradiso domini, ex quo <lb/>
            Adam peccati sui conscius uultum domini declinauit. decore <lb/>
            quoque addidit: et introibo ad altare dei, quasi in conspectum <lb/>
            dei rediret. auersus enim erat a muneribus nostris, <lb/>
            quando Cain parricidae illius munera non probauit. latebat Cain<note type="margin"> 651 A </note> <lb n="20"/>
            alienus a domini conspectu: furens effera uis animi, quod in fratris <lb/>
            sui dominus respexerat munera, sub offensione proprios reliquit <lb/>
            heredes. occiderat Abel non sibi, cuius et sanguis clamabat <lb/>
            ad dominum, sed occiderat omnibus nobis. nullius prope iam <lb/>
            sacrificium probabatur, quia non erat qui faceret bonitatem,<lb n="25"/>
            non erat usque ad unum, quando nec deo fides nec fratris

<note type="footnote"> 3 Esai. 65, 1 6 Psalm. XXXXII 3 12 Psalm. XXII 5 14 Psalm. <lb/>
            XXXXII 4 17 Gen. 3, 8 20 Gen. 4, 5 21 Gen. 4, 5 sq. 23 Gen.4,10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 5 eclesia <hi rend="italic">P</hi> (c <hi rend="italic">s. u.)</hi> ecclesia P\' 8 totius mundi esset <hi rend="italic">B</hi> 11 atterentium <lb/>
            <hi rend="italic">DP\'C</hi> 12 dixit] ait <hi rend="italic">B</hi> 13 conterunt] tribulant <hi rend="italic">B</hi> me] <lb/>
            nos <hi rend="italic">DP\'</hi> ait <hi rend="italic">om. B</hi> (dicit s. tt. <hi rend="italic">m2)</hi> 15 pulchre <hi rend="italic">P</hi> (r <hi rend="italic">a. u.)</hi> adam] <lb/>
            ad dfii <hi rend="italic">DP\'</hi> 17 decore] de qua re <hi rend="italic">DP\'</hi> 18 conspectum <hi rend="italic">scripsi</hi> conspectu <lb/>
            <hi rend="italic">libri</hi> 19 aduersus <hi rend="italic">PB</hi> a <hi rend="italic">om. B</hi> 21 conspectu <hi rend="italic">P</hi> (B S. fl.) <lb/>
            conspectu dni <hi rend="italic">DP\'</hi> uis <hi rend="italic">PC</hi> ui <hi rend="italic">B</hi> lis <hi rend="italic">DP\'</hi> 23 occideret <hi rend="italic">(in mg. m2</hi> <lb/>
            occiderat) autem <hi rend="italic">B</hi> 25 bonum <hi rend="italic">B (in mg</hi>. m2 al bonitatem) 26 fratri <lb/>
            germanitatis <hi rend="italic">B (in mg. m 2</hi> ai fratris genllanitati) </note> <lb/>
             
<pb n="293"/>
            germanitati pietas reseruata est. uenit dominus Iesus, ut <note type="margin"> B </note> <lb/>
            resuscitaret Adam, resuscitatus est et Abel. cuius munera <lb/>
            placuerunt deo. optulit semet ipsum dominus Iesus, id est <lb/>
            primitias sui corporis in sanguinis aspersione melius loquente <lb/>
            quam sanguis Abel locutus in terra est. respexit deus in eius <lb n="5"/>
            munera, ex quo ipse reconciliationis diuinae gratiam bonis <lb/>
            reliquit heredibus. recte igitur sanctus Dauid, quasi ex persona <lb/>
            reconciliati hominis ait: et introibo ad altare dei mei, <lb/>
            ad deum, qui laetificat iuuentutem meam. 
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p> adstruamus <note type="margin"> C </note> <lb/>
            hunc locum, si possumus, etiam alterius prophetae exemplo, <lb n="10"/>
            quemadmodum hominis et auersatus sit dominus prius sacrificia <lb/>
            et postea sit eidem reconciliatus. habemus in Esaiae <lb/>
            libro scriptum dicente deo: quo mihi multitudinem <lb/>
            sacrificiorum uestrorum? dicit dominus. plenus <lb/>
            sum, id est: abundo meis, uestra non quaero, holocautomata <lb n="15"/>
            arietum et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum, <lb/>
            nolo, nec sic ueniatis in conspectum meam. et utique a fetu <note type="margin"> D </note> <lb/>
            pecorum optulerat Abel sacrificium, in quo placuerat deo. sed <lb/>
            typum non requirebat, qui expectabat sacrificii ueritatem; <lb/>
            expectabatur enim passio domini salutaris. quis enim inquit <lb n="20"/>
            ista requisiuit de manibus uestris? calcare regiam <lb/>
            meam non adponetis. et infra: cum extenderitis <lb/>
            manus ad me, auertam faciem meam a uobis. sed <lb/>
            lauamini, mundi estote, auferte malitiam ab animis <lb/>
            uestris. iudicate pupillo et iustificate uiduam et <lb n="25"/>
            uenite disputemus, dicit dominus. claret igitur quod <note type="margin"> E </note>

<note type="footnote"> 4 Gen. 4, 4 Hebr. 12, 24 8 Psalm. XXXXII 4 13 Esai. 1, 11 <lb/>
            20 Esai. 1, 12 sq. 22 Esai. 1, 15-18 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">3 fort</hi>. placuerant dominus Iesus <hi rend="italic">om. B (in mg. m2</hi> at ipsum dominus <lb/>
            Jesus) 4 corporis sui <hi rend="italic">B</hi> 5 est in terra <hi rend="italic">BP\'</hi> 11 et hominis <hi rend="italic">Erasmus</hi> <lb/>
            aduersatus <hi rend="italic">B</hi> (in <hi rend="italic">mg. m2</hi> ax auersatus) prius <hi rend="italic">C</hi> praeter <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            (in <hi rend="italic">mg. m2</hi> primuDJ) <hi rend="italic">cet</hi>. 12 eidem] ei <hi rend="italic">DP\'</hi> 18 dno <hi rend="italic">BDC, recte puto</hi> <lb/>
            15 oIocauBtomata <hi rend="italic">P</hi> (s s. <hi rend="italic">u.)</hi> holocaustomata <hi rend="italic">cet</hi>. 17 conspectum P <lb/>
            conspectu <hi rend="italic">R</hi> meo <hi rend="italic">P (ex</hi> meum) <hi rend="italic">B</hi> 20 saluatoris <hi rend="italic">DP\'</hi> 22 non P <lb/>
            (n <hi rend="italic">alt. 8. u.)</hi> 25 popillo P 26 igitur <hi rend="italic">P</hi> (i <hi rend="italic">alt. 3. u.)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="294"/>
            et ante auersus sit dominus a sacrificiis hominis et postea <lb/>
            reconciliatus, ut respicere in nostra sacrificia dignaretur. 
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p> Ideo ergo securus intrat qui ad domini ingreditur misericordiam. <lb/>
            denique bono seruo dicitur: intra in gaudium <lb/>
            domini tui, de seruo autem nequam dicitur: tollite illum<lb n="5"/>
            in tenebras exteriores. ideo et Adam eiectus de patria <lb/>
            caelesti et illa sede paradisi in insulam peccati est relegatus. <lb/>
            recte ergo dicit scriptura: renouamini, insulae, quia <note type="margin"> F </note> <lb/>
            peccatorum fluctibus sicut insulae m istius mundi freto <lb/>
            circumuenimur. istae ergo insulae per aduentum domini peccatorum<lb n="10"/>
            remissione renouatae sunt, id est homines in lauacro <lb/>
            medii inter aquas quasi insulae constituti tundebantur undarum <lb/>
            molibus sicut insulae sonoris peccatorum relidentibus fluctibus, <lb/>
            sicut insulae, in quibus ante uelut fraudum scopulis erant <lb/>
            simplicibus crebra naufragia, quia dolus erat in corde et in<lb n="15"/>
            ore blanditiae. at uero posteaquam dominus Iesus, in quo <note type="margin"> 652 A </note> <lb/>
            dolus non est, adueniens in hunc mundum caelestis expositione <lb/>
            doctrinae humanarum profunda mentium serenauit et tranquillitatem <lb/>
            refudit affectibus singulorum auferens saepem <lb/>
            discordiae, quasi quaedam portuum coepere adpropinquantibus <lb n="20"/>
            suffragia, ut unusquisque nauigium suae quietis in <lb/>
            proximi aut fratris constituat affectu et in secessu quodam <lb/>
            piae mentis haereat litorali. 
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p> non inmerito ergo tamquam <lb/>
            renouatus clamat Dauid: et introibo ad altare dei mei, <note type="margin"> B </note> <lb/>
            ad deum, qui laetificat iuuentutem meam. ut qui <lb n="25"/>
            supra se inueterasse inter inimicos suos dixerat, uti

<note type="footnote"> 4 Matth. 25, 21 5 Matth. 25, 80 8 Esai. 41. 1 17 I Petro <lb/>
            2, 22 24 Psalm. XXXXII 4 26 Psalm. VI 8 </note>

<note type="footnote"> 1 adnersus <hi rend="italic">B</hi> a <hi rend="italic">om. B</hi> 2 reconciliatus P (re 8. it. <hi rend="italic">m2)</hi> 3 misericortiam <lb/>
            P 4 gautium <hi rend="italic">P</hi> 6 exterioris P Adam ... sede s. <hi rend="italic">u. m2 P</hi> <lb/>
            deiectua <hi rend="italic">D</hi> 9 inweulae <hi rend="italic">P</hi> 11 homines <hi rend="italic">P</hi> (e <hi rend="italic">ex</hi> i) 12 quasi insulae <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> (si in <hi rend="italic">in ras.)</hi> 18 insulae <hi rend="italic">om. DP\'</hi> consonoris <hi rend="italic">B</hi> 14 fraudium <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> (r <hi rend="italic">ex</hi> 1) scopolis P (v s. o <hi rend="italic">alt.)</hi> 15 et <hi rend="italic">(eras.) P, om. cet</hi>. <lb/>
            16 ad P 17 hunc <hi rend="italic">P</hi> (n <hi rend="italic">8. u.)</hi> 18 tranquiHtatem <hi rend="italic">P</hi> 19 aspectibus <lb/>
            <hi rend="italic">B (in mg. m2</hi> ai affectibus) 21 naufragia <hi rend="italic">DP\'</hi> quietis <hi rend="italic">P</hi> (i <hi rend="italic">alt. <lb/>
             ex</hi> e) 22 fratris P (i <hi rend="italic">ex</hi> e) 23 mentis P (i <hi rend="italic">ex</hi> e) 26 uti] ut <hi rend="italic">BC</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="295"/>
            in sexto legimus psalmo, hic ait iuuentutem sibi ex inueterata <lb/>
            prolapsionis humanae senectute renouatam. renouamur enim per <lb/>
            lauacri regenerationem, renouamur per spiritus sancti effusionem, <lb/>
            renouabimur etiam per resurrectionem, sicut in <lb/>
            posterioribus dicit: renouabitur sicut aquilae iuuentus <lb n="5"/>
            tua. quomodo renouemur audi: asperges me hysopo et <note type="margin"> C </note> <lb/>
            mundabor, lauabis me et super niuem dealbabor. <lb/>
            et in Esaia ait: si fuerint peccata uestra ut foenicium, <lb/>
            ut niuem dealbabo. recte renouatur qui de tenebris peccatorum <lb/>
            in lucem uirtutum mutatur et gratiam, ut qui taetra <lb n="10"/>
            prius conluuione sordebat supra niuem albenti nimis fulgore <lb/>
            resplendeat. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>