non inmerito ergo turbatur, qui uidet sibi aduersus carnem et sanguinem esse luctamen, atque B in se ipso sibi graue esse naufragium, in suo corpore tempestatem, quam sustinere non ualeat, nisi caeleste auxilium suffragetur; nemo enim grauior hostis homini quam domestici eius. quid autem tam domesticum quam sibi homo et suae carnis infirmitas? et ideo festinat propheta et toto precatur affectu, ut Christus adueniat, fortitudo uniuersorum, qui suscipiat omnes infirmitates et faciat utraque unum conpugnantesque sibi mentis et carnis inimicitias sublato soluat pariete, qui internum quominus in concordiam conueniret C diuidebat affectum. ergo quia in se ipso sibi erat pugna, erat a proximis, qui legis et aequitatis inmemores laqueos fraudis et insidias praeparabant, speratumque differebatur remedium, repulsum se arbitrabatur, quasi recusaret uenire qui promiserat remedio se futurum, et tamquam ab spe lucescentis diei in tenebrarum profunda reuocatus orabat, ut squalorem huius saeculi repulsura lux inradiaret, aeterna 14 Mich. 7, 6 18 Ephea. 2, 14 sq. 27 Psalm. XXXXII 3 3 honorificat DPC 4 posuimus P (i 8. u.) arbitretur DP\' quasi in estu B (in mg. m2 at metu) 7 suae fidei] domini B pertimiscat P 8 ∗∗∗∗ gente deposcit (i ex a) B 11 uidet P (e ex i) luctamen P (c 8. u.) 14 homini hostis B 17 xps P\'C et (s ex i m2) B zpi PD 18 compugnantes B (om . que et unum; in mg. m2 ai utraque unum, uidelicet compugnantes) 19 mentes DP\' soluat om. B (in mg. m2 a! sublato soluat) 22 proximis P (r 8. fl., i alt. ex u) 26 lucescentis P (e pr. ex i m2) 27 repulsa DP\' , 19* adesset ueritas, quae fallacem imaginem mundi huius aboleret. D