<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa032.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p> quae sint aliena signa <lb n="5"/>
            intentius et inpensius consideremus. signum suum posuit <lb/>
            Christus in frontibus singulorum; ibi quoque antichristus signa <lb/>
            sua ponit, ut proprios recognoscat. sed qui in occulto Iudaeus <note type="margin"> B </note> <lb/>
            est, illi uerus confessor dicit: posuerunt signa sua signa, <lb/>
            et non cognoui. posuerunt diabolus et ministri eius, sed <lb n="10"/>
            ego nesciui illa, quia non consensi artibus eius, non adquieui <lb/>
            eius imperiis. posuit Assyrius Nabuchodonosor . signa pueris <lb/>
            Hebraeorum et mutauit illis nomina et praecepit, ut adorarent <lb/>
            imaginem eius et recederent ab sollemnibus patrum suorum <lb/>
            ritusque Chaldaeos posthabita dei lege sequerentur. constituit <lb n="15"/>
            hoc rex, sed statuit Daniel in corde suo, ut regalis mensae <note type="margin"> C </note> <lb/>
            contagia declinaret. recte ergo ei conuenit dicere quia signa <lb/>
            non cognouit aliena. iussum erat ut Hebraei pueri adorarent <lb/>
            imaginem regis; responderunt ei: non adoramus imaginem <lb/>
            tuam. apte ergo dixit unusquisque eorum: posuerunt signa <lb n="20"/>
            sua signa, et non cognoui, id est non sum expertus, non <lb/>
            ullo consensu recepi, non aliqua societate in me transtuli. <lb/>
            unde et de dei filio legimus quia peccatum non cognouit. et <lb/>
            alibi habes: quoniam qui custodit mandatum non <note type="margin"> D </note>

<note type="footnote"> 6 Apoc. 7. 3; 9, 4 13 Dan. 1, 6 sq. 19 Dan. 3, 18 23 II <lb/>
            Cor. 5, 21 24 Eccl. 8, 5 </note>

<note type="footnote"> 1 quamquam <hi rend="italic">scripsi</hi> quamlibet <hi rend="italic">B</hi> quam <hi rend="italic">cet</hi>. longe <hi rend="italic">P</hi> (n 8. <hi rend="italic">«.)</hi> <lb/>
            positi f<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>u<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>e<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>r<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>u<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>n<foreign xml:lang="grc">̣</foreign>t<foreign xml:lang="grc">̣</foreign> <hi rend="italic">D</hi> 2 dpctor <hi rend="italic">D</hi> (u <hi rend="italic">8. Q)</hi> 3 in captiuis <hi rend="italic">DP\'</hi> 5 agnoscit <lb/>
            <hi rend="italic">BC</hi> 6 signa sua <hi rend="italic">DP\'</hi> 7 Christus] deus <hi rend="italic">B</hi> antecristus P <lb/>
            sua signa <hi rend="italic">B</hi> 8 ponet <hi rend="italic">B</hi> posuit <hi rend="italic">DP\'</hi> 9 illi <hi rend="italic">DP\'</hi> ille <hi rend="italic">cet</hi>. signa <lb/>
            <hi rend="italic">alt. P (g ex</hi> i) 10 eius signa sed <hi rend="italic">DP\'</hi> 11 non <hi rend="italic">alt. PDC</hi> et non <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            nec P\' <hi rend="italic">12 imperiis eius B</hi> adsyrius P nabuchodonosor <hi rend="italic">(u cx o) P</hi> <lb/>
            13 mutabit (u <hi rend="italic">s</hi>. b) <hi rend="italic">P</hi> 14 ab <hi rend="italic">scripsi</hi> ad P a <hi rend="italic">cet</hi>. 15 chaldeos <hi rend="italic">P ml <lb/>
            chaldeorum Pm2 caldeorum C</hi> lege<foreign xml:lang="grc">̄</foreign> P <hi rend="italic">lege dei DP\'</hi> 16 daniheID <lb/>
            18 cognouit <hi rend="italic">B (in mg. m2</hi> cognoui) 19 adorabimus <hi rend="italic">P\'</hi> 20 aperte <lb/>
            <hi rend="italic">(om</hi>. ergo) <hi rend="italic">B</hi> 21 signa <hi rend="italic">P</hi> (i <hi rend="italic">8. u.)</hi> 22 sensu <hi rend="italic">DP\'</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="288"/>
            cognoscit uerbum nequam, cum liquido clareat quia <lb/>
            non cognitio inprobitatis, sed societas criminosa sit. ipse <lb/>
            etiam Dauid in posterioribus dicit: declinantes autem a <lb/>
            me malignos non cognoscebam, ubi autem uoluerint <lb/>
            haec signa aduersarii ponere declarat. sicut in uia inquit<lb n="5"/>
            supra summum. quasi in silua lignorum securibus <lb/>
            conciderunt ianuas eius in id ipsum, bipenni et <lb/>
            ascia deiecerunt illud. quid sibi hoc uult nisi ut <lb/>
            ostendat quia fides nostra non quasi in uia esse debeat, ne <lb/>
            ueniant uolucres caeli et auferant eam, sicut uerbum illud,<note type="margin"> E </note> <lb n="10"/>
            quod legis in euangelio, non debere circa uias et semitas <lb/>
            seminari ? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>