<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa032.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>non ergo aliqui <note type="margin"> F </note> addant: <lb/>
            domine, ut psaltae faciunt, quod neque in Latino <lb/>
            codice inueni meo neque in Graeco neque in euangelio, <lb/>
            quod est euidentius. denique supra dixerat: pater, dimitte <lb/>
            illis hoc peccatum, et ideo tamquam patri in manus<lb n="15"/>
            eius commendare se spiritum suum, in cuius sinu semper <lb/>
            est filius. quamquam etsi addant quod dixerit domine, considerent <lb/>
            quod quasi homo in morte positus hoc loquatur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>