non ergo aliqui F addant: domine, ut psaltae faciunt, quod neque in Latino codice inueni meo neque in Graeco neque in euangelio, quod est euidentius. denique supra dixerat: pater, dimitte illis hoc peccatum, et ideo tamquam patri in manus eius commendare se spiritum suum, in cuius sinu semper est filius. quamquam etsi addant quod dixerit domine, considerent quod quasi homo in morte positus hoc loquatur.